Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.70 » Pag 277 - 280

1.70
277
280

277
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Inperantibus domno Constantino
magno inperatore anno nono, decima mensis ianuario, sesta indictione.
278
Ideoque ego domnus Iohannes, gratia Dei episcopum sancte sedis Nolane,
bona enim mea boluntate per anc chartulam concabiabimus vobis Garamu
et Salegrimu, thiu et nepoti, de castello Cicala unum campum propinquo casa
vestra et ipsu campum qui abet finis: de uno latere terra Sancte Marie et pertange
in terra Iohanni et Leoni Pallaroli; et de alio latere fine mea Garamu;
de uno capite fine mea Garamu et pertange in terra Sparanu Casa Orci; de alio
capite fine bia plupica. Hec nominata terra, qualiter finis eius predicte sunt, et
cum omnia intro se abentibus, vobis Garamu et Salegrimu dedit at semper abendi
et dominandi, tendi, fruendi, comedendi, faciendi omnia, que vobis placuerit,
inferius et superius et cu bice de biis et anditi suis at introiendu, exiendu
totu et integrum dedit vobis illut in concabio; unde bero at bicem dedisti
michi due elusure, prima propiquo at Cirelum, alia ubi dicitur at Carolone.
Unde obligo me, qui supra nominato domnus Iohannes gratia Dei episcopum,
obligo et meis posteris vobis nominati Garamu et Salegrimum et at vestris
eredibus, et nostras bicariationis, ut super legitur, ab omnibus hominibus
280
antistare et defendere promittimus, aut si nos ipsu superscriptu concabiu remobere
aut dirrumpere quesierimus per quocuque modo, obligo qui supra nominato
domnus Iohannes gratia Dei episcopum, obligamus et nostris posteris at
vobis nominati Garamu et Salegrimu et at vestris eredibus at conponendu biginti
solidi costantinati, et unde super scriptum concambiu, ut superlegitur firmu
permaneat in perpetuis temporibus. Berumtamen recordati sumus de ista
chartula de concabiu, quot fecimus domnus Iohannes gratia Dei episcocum, quot
ante os annos ipsu castello ardebit et nos renobabimus sine omni amaricatione.
Quam et te Leo presbiter et notarius scribere rogabimus. Actu Nola.
+Eggo qui supra Iohannes gratia Dei episcopus.
+ Ego Petrus archidiaconus.
+ Ego Gregorius primicerius.
Torna all'inizio