Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.555 » Pag 28 - 29

4.555
28
29

28
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense iulius, prima indictione: memoratorium factu a me iohannes presbiter, eo
quod ante presentia maioni archidiaconi et abbatis ecclesia sancti maximi que sita est
intus anc salernitanam civitatem, et ibidem esset petrus iudex, per vona combenientia per
demandationem ipsius abbatis, qui est unum de dominii ipsius ecclesie, tradidit ego ursi
filio audoaldi terra cum arbusto quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, quod ego
in veneficium teneo, et ipse ursus usquemodo retinuit ad laborandum illum a pars ipsius
ecclesie, et est ipsa terra cum arbustis vitatis, quod, sicut diximus, ei tradidi per as finis:
de una parte a septemtrionis sicut medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurret:
de subter parte ab occidente partibus fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabuci
et sepe discernit: alia vero parte a meridie fine terra ecclesia sancti viti, quomodo derictum
exiet iusta ipsa ecclesia sancti viti qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante
ab ora de ipso puteum in ipsa parte meridie pedes duos ad manum, et sic derictum
exiente usque ad fine ipsius ecclesie sancti viti, et inde rebolbente per ipsa fine in partibus
septemtrionalis sicut medio poiu et sabuci discernit, et iterum rebolbente per ipsa fine
sancti viti in partibus orientis sicut limite discernit, et iterum rebolbente per ipsa fine
sancti viti in partibus orientis sicut limite discernit, et exiente derictum per fine de eredes
ermeperti et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut aliquantum ibidem fundamentum
de pariete antico discernit: a partibus orientis fine de eredes deodati, sicut
sepe et sabuci et limite discernit, et coniungente in ipso aquario qui est priore fine; ec
vero res per supradicte finis totum et inclitum cum bice de via sua et cum omnia intro
se abentibus ipsius ursi tradidi tali tinore, ut amodo et omni tempore, usque dum ille suoque
eredes illut tenere et laborare boluerint, sue sint potestatis eos tenendum et dominandum
et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciendum, et temporibus suis
ipso arbustum scalciarent, propaginarent, potarent, et ubi meruerit, arbores et vites ibidem
plantarent et vites traerent, et sic eos laborarent de super et de subter, sicut ipso locus
meruerit, ut proficiant et non dispereant, et circoitum eos cluderent, et clusum illos aberent,
et casa ibidem illis facerent, et palmentum ibidem frabrirent; et si boluerint illis
ibidem abitare, potestatem aberent; et si boluerint in ipsa casa mictere ad abitandum alios
29
homines, potestatem aberent illis; et per vindemie tempore faciant illis scire me vel pars
ipsius ecclesie sancti maximi, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore
eos bindemiarent, et ipso vinum ibique ad palmentum et omnes poma exinde dividerent
per medietatem: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus illos medietatem, et illis medietatem;
sic tamen, ut ipsa sortione de ipso vinum, quod exinde ebenerit mihi vel in pars ipsius
ecclesie sancti maximi, illis portarent illum ad cellario predicti sancti maximi a subtus
parieti infra ipso locum nuceria, et micterent illum in organea, quod ibidem ego vel pars
ipsius ecclesie eis adsingaberimus, et per illis siant organeum ipsum conciatum bonum;
et si boluero ego vel pars ipsius ecclesie, daremus eorum organeum bonum, ut illum reponat
in ipsa casa quod illis fecerint infra ipsa rebus, illis organeum ipsum tollerent et
conciarent bonum, et reponerent illum in ipsa casa, et ipsa sortione de ipso vinum quod
inde ebenerit mihi vel in pars ipsius ecclesie, illum ibidem micterent et salbum illum facerent,
donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne; et donec ibidem steterit
ipso missum nostrum pro recipiendum ipsa sortione de ipso vinum, illis eum nutrire iusta
rationem, et darent ei palmentatica iusta consuetudine de ipso locum; et de quod illis in
ipsa rebus seminaberint, darent exinde semper terraticum mihi vel ad pars prefate ecclesie
secundum consuetudine de ipso locum; et a quo ipsa rebus illis tenere aut laborare non
potuerint in predicto ordine, inclita rebus ipsa laborata et cultata et clusa remicterent
illis ad pars ipsius ecclesie sancti maximi, et illis licead inde exire cum omnis sua mobilia
quod ibi abuerit, absque ipsa casa et ipso palmentum. de qua per vona combenientia
pro pars iamdicte ecclesie guadia mihi dedit ipse ursus, et mediatorem mihi posui se ipsum,
et ipsam combenientiam obligavit se suoque eredes. quod si taliter etc. Sequitur formula
consueta, statuta multa viginti solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego alfanus
notarius.
+ Ego qui supra petrus iudex
+ Ego grimoaldus.
Torna all'inizio