Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.505 » Pag 267 - 270

5.505
267
270

267
+ Nos saecundus Richardus divina ordinante clementia Capuanorum
princeps. Notum facimus universis filiis sanctae et Catholice aecclesiae.
Quoniam ob salutem et Remedium animarum principum. Richardi. scilicet
avii. quam et Iordani patris nostri. ac ob statum nostri principatus. In monasterio
puellarum Sancti Blaxii. Constructo prope murum nostrae aversanae
urbis. subdito videlicet monasterii Sancti Laurentii In quo dominus Guarinus
venerabilis abbas preest. In perpetuum damus. tradimus. Concedimus
et per hoc videlicet principale scriptum. Confirmamus. decem. petias de terra
quae olim fuerunt Siconis ministerialis et sunt in finibus lanei: ex quibus
prima et Secunda petia sunt in loco ubi dicitur ad fractam. Prima vero
petia hos habet fines. Ab uno latere. est finis terra heredum domino stephano
malfride. sunt inde passus. sexaginta. Ab alio vero latere. est finis terra quam
olim predicto monasterio sancti blaxii dedimus et Concessimus. sunt inde
passus sexaginta et quinque. et abinde sicuti vadit usque in viam publicam.
sunt inde passus triginta et quinque Ab uno capite. est finis terra
maraldi tusciae sunt inde passus triginta. et quomodo revolvit iuxta terram
predicti maraldi. sunt inde passus viginti et septem. Ab alio capite. est finis
terra Isembardi. sunt inde passus decem et septem et medium. Secunda
petia ibique est et hos habet fines. Ab uno latere. est finis terra Sassi matrone
et fratrum eius Ab alio vero latere. finis via publica. sunt per unumquodque
latus. passus Sexaginta et quinque Ab uno capite. est finis in terra
de herede falconis gaglarde. sunt inde passus viginti. Ab alio vero Capite.
est finis terra quam olim in eodem monasterio dedimus et concessimus.
sunt inde passus decem et septem. Tertia petia est ad Casoriam habetque
hos fines. ab uno latere est finis in terra iohannis alghisi et petri fratris
eius. Ab alio vero latere. est finis in terra Sassi matrone. et fratrum eius
sunt per unumquodque Latus. passus quinquaginta et septem. Ab uno capite
est in terra adenulfi clerici. Ab alio vero in terra filiorum paldi medici.
sunt per unumquodque caput passus sex minus pedem unum. Quarta
vero petia est in loco qui dicitur trasolfu et hos habet fines. Ab uno latere.
est finis terra heredum iohannis de falco. Ab alio vero latere est finis
268
subscripta petia. sunt per unumquodque latus. passus quadraginta et octo.
Ab uno capite. est finis in terra aecclesie Sanctae dei genitricis virginisque
Mariae maioris. Ab alio vero Capite est finis superscripta petia de terra de
predicta hede iohannis de falco. sunt per unumquodque Caput. passus decem
et septem. Quinta petia in eodem loco est. et hos habet fines. Ab uno latere.
est finis subscripta petia. et finis terra heredum iohannis falki. sunt
inde passus septuaginta et quinque Ab alio vero latere. est finis in terra
predicte aeclesiae Sancte dei genitricis et virginis. Marie. et terra iohannis
sadi. et finis terra predicti monasterii. sunt inde passus sexaginta et octo. Ab
uno capite. est finis terra predicte ecclesiae. Sancte. Mariae. sunt inde passus
quadraginta. Ab alio vero capite. est finis prescripta petia de terra et finis
terra predicti monasterii. sunt inde passus quadraginta. et tres. Sexta petia
ibique est et hos habet fines. Ab uno latere. est finis terra predicti monasterii.
sunt inde passus octoaginta. Ab alio vero latere. est finis in terra predicti
monasterii. et finis terra iohannis mignocte et fratrum eius. et finis terra
sancti angeli. et terra heredum de manso. et finis superscripta petia sunt inde
passus similiter octoaginta. Ab uno Capite est finis in subscripta petia. sunt
inde passus viginti. Ab alio vero capite est finis terra heredum cuiusdam
iohannis sadi. et finis suprascripta petia de terra. sunt inde passus viginti
et unum. Septima petia ibique est. et hos habet fines. Ab uno latere. est
finis via publica. Sunt inde passus quadraginta. Ab alio vero latere. est
finis subscripta petia. sunt inde passus quadraginta et tres. Ab uno Capite.
est finis in terra. heredum cuiusdam mansi. sunt inde passus triginta et
sex. Ab alio vero capite. est finis in terra iohannis mignocte et fratrum eius.
sunt inde passus quadraginta et duos. et ab inde revolvendo. et mensurando
intersicum iuxta terra heredum iohannis sadi sunt inde passus quindecim.
Octava vero petia ibique est. et hos habet fines. Ab uno latere. est finis
in terra predicti iohannis mignocte et fratrum eius. sunt inde passus triginta
et novem. Ab alio vero latere. est finis in terra predicti monasterii
sunt inde passus similiter. Ab uno capite est finis in terra heredum cuiusdam
iohannis de falco. Ab alio vero Capite est finis terra petri cicini. et terra
littefridi. sunt per unumquodque caput. passus. viginti et . . . . Nona petia
ibique est et hos habet fines. Ab uno latere. est finis terra heredum iohannis
sadi. sunt inde passus triginta et septem. Ab alio vero latere est finis in terra
269
iaquinti. sunt inde passus triginta et novem. Ab uno Capite est via publica.
Ab alio vero in terra heredum littefridi. sunt per unumquodque Caput. passus
octo. Decima vero petia ibique est. et hos habet fines. ab uno latere. est
finis terra predicti monasterii sancti laurentii. Ab alio vero. in terra sanctae
Mariae sunt per unumquodque latus. passus viginti et septem. Ab uno
capite. est finis terra heredum landonis lucie. sunt inde passus quindecim.
Ab alio vero Capite. est finis terra Iacuni. Sikenulfi. sunt inde passus quattuordecim.
mensurate omnes predicte petie de terra ad passum landonis seniori
gastaldei. Concedimus quoque iterum et confirmamus per hoc principale
scriptum in perpetuum in predicto monasterio Sancti blaxii septem
petias de terra quae fuerunt cuiusdam gemme caphare. in finibus lanei. et
duodecim petias de terra quae fuerunt Iohannis pandulfi ministerialis et sunt
in finibus lanei in ipsis locis quos in precepto continet quod inde exinde
fecimus. ad eundem monasterium. per fines et mensura. cum omnibus inferioribus
ac superioribus earum omni modo qualiter in ipso precepto descriptum
est. Concedimus quoque et confirmamus iterum in predicto monasterio.
due petie de terris. ex quibus prima est ad campu et secunda ad
campu bunituli. quas Guilielmus pinzone nostro concessu in predicto monasterio
offeruit. Quam et per interventum Goffridi de ponte indulfi et
ihonis filii ermenioth. per hoc videlicet principale scriptum in perpetuum.
in predicto monasterio Sancti blaxii Concedimus. ac confirmamus terri
filius cuiusdam martini fasane cum fratibus eius et filiis. et cum decem
modios de terra quae habent in terra leburie. in loco ubi dicitur ducenta.
qualiter. predictus ihon in predicto monasterio pro anima parentum suorum
et suam salutem optulit. Haec omnia prescripta qualiter hic supra
sunt adnotata. cum omnibus inferioribus ac superioribus earum: et cum
viis in omnibus predictis terris intrandi et exeundi. et qualiter hic et in
alio precepto continere dinoscitur. Nos prenominatus Secundus. Richardus.
capuanus princeps per hoc principale scriptum in perpetuum. in prephato
monasterio Sancti blaxii. damus. tradimus. concedimus. ac Confirmamus. ad
possessionem. et potestatem. et dominationem. Rectoribus atque custodibus
iam dicti monasterii faciendo inde ad hac hora et in antea proficuum et utilitatem
predicti monasterii. Remota inquietudine. contrarietate. et molestia
omnium principum successorum nostrorum. vel viceprincipum. Comitum. vel
270
vicecomitum. Iudicum. Sculdahorum. Castaldeorum aliorumque omnium mortalium
persona. Quod Siquis huius nostrae Concessionis et Confirmationis.
paginam. Contemptor aut violator in aliquo esse presumpserit. Quinquaginta
libras auri purissimi persolvat. Medietatem omnipotenti deo. et predicto
monasterio Sancti blaxii martiris christi. et suis rectoribus atque custodibus.
et medietatem. nostro sacro palatio. Solutaque pena librarum. hoc
principale scriptum cum omnibus que continet. firmum. munitum. atque
inviolabile maneat in perpetuum. Et ut hoc firmius credatur. et diligentius
ab omnibus observetur. Manu propria illud corroboravimus. et nostri Sigilli
inpressione iussimus insigniri.
Ex iussione prephate serenissime potestatis Scripsi EGO QUIRIACUS
IUDEX. In anno dominice incarnationis M. Centesimo primo. Et Vicesimo
primo anno principatus prephati domini Secundi. Richardi. gloriosi principis
Capuae DATUM Capuam Mense. Martio. per indictionem nonam.
Torna all'inizio