+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro iohannes porfirogenito magno Imperatore anno vicesimo
nono: sed et alexium eius filium porfirogenito magno imperatore anno
secundo: die septima mensis hoctubrii indictione quarta decima neapoli:
Dyspositum factum a me marocta filia quondam domini stephani clerici qui
nominatur pictulo ego autem cum voluntate domina dilecta genitrice mea
conius quidem stephani qui nominatur de ribullo de omnia mea hereditate.
seu substantiis de intus et foris qualiter inferius iudicavero firmum
et stabile permaneat imperpetuum quod dixi dipono primum homnium
hut si michi mors eveneris: licentia et potestate abeant quidem dominus iohanne
qui nominatur de cancellu filio quondam domini stephani de cancellu
et domino iohanne brancatio filio quondam domini gregorii brancatii qui
fuit filio quondam domini guaderisi brancatii honestis distributoribus et illorum
heredibus et personas illas hat cui istum meum dispositum in manibus
54
paruerit . . . . . et recolligere omne pretium et solidos meos quos ego
recolligere debeo da dibersas personas. que ego ad eis prestabi que fuerunt
de proprios solidos meos et distribuantur illos pro anima mea in
hoc ordine imprimis exinde dentur at sancti meo penitentiali tari quadtuor:
et at domino stephano presbitero qui nominatur perna. parenti meo
exinde dentur tari septem et at sergio diacono qui nominatur bulpicella
exinde dentur tari quadtuor et at domini coperna dentur exinde tari quatuor:
et at domino petro presbytero qui nominatur cosamala parenti meo
de somma dentur exinde tari quinque. et septem tari exinde dentur in
ecclesia sancti iohannis que appellatur incurte de regione portanobensis
et at maria causamala exindentur tari quinque: et decem solidi exinde
dentur pro faciendum pro me una sepulturia cum arcum desuper se intus
monasterium sanctorum seberini et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt
corpora pro me ibidem sepeliendum: etiam memoratos solidos decem pro
ipsa sepulturia dentur at domino cesario venerabili abbati memorati monasterii
exadelfo germano meo. et viginti quinque tari fiat donati at iohanne
qui nominatur de ribullo socero meo de illi quinquagintah tari qui ad eum
prestabi et ipsi alii viginti quinque tari exinde dentur pro me at memoratis
meis distributoribus pro dandum illis pro anima mea una curteli quos
solidos meos ubi ipsis melius prebiderint set de memorato solido et pretium
meum memoratis meis distributoribus exinde dare debeat at conserbandum
at memorato domino cesario venerabili abbati exadelfo germano meo. tantum
unde pro anima mea facere debeat illa septima et trentale et centesimo et
anibersarium intus memorato monasterio ut iustum fuerit et memorato viro
meo rendere debeas et memorata genitrice mea illu pannum scusitum quod
ipse habent et memorata genitrice mea hat eum dare debeas illu pannum
meum tintum: et at . . . . . . . naturali . . . . . . . qui mecum resident dare debeat
memorata genitrice mea due camise mee cotidiane et illu scintum
meum et una cuctella et una gaydola faciendi que voluerit: dispono ut
memorata genitrice mea abere debeat omne movile meum et omnem bestie
et porci et pecoras meas et in sua sint potestate faciendi et iudicandi exinde
vite sue omnia que voluerit et si at suum obitum exinde remanserint
rebertant et siat de memorato monasterio faciendi que voluerit. re dispono et
55
statuentes at firmo ut post meum obitum integras hommes domos meas que
sunt intus curte commune non longe ab ista ecclesia sancti iohanni in curte
regione porta nobensis cum omnibus eius pertinentibus: et integra terra mea
de loco qui nominatur ad actone qui est coniuncta a parte orientis cum terra
. . . . . . et da parte occidentis cum terra que fuit de domina anna thia
mea genitrice de memorato domino cesario venerabili abbati exadelfo germano
meo et da parte meridiana iusta terra . . . . . . . . . . . . : et da parte
septentrionis cum terra . . . . . . . . . seum et integra petia de terra mea
de loco qui nominatur giniolo qui est iusta terra . . . . . . .
et integrum fundum meum qui est iusta . . . . . . . . . . et integra petiola
mea de terra da mare non longe da illa crux da sanctum iohanne
atuduculu qui est iusta terra . . . . . et integra petia de terra mea de loco
qui nominatur ad arcora qui est coniuncta ha parte orientis cum terra . . . . .
. . . . . . . . et da parte occidentis cum terra et da parte meridiana
cum terra . . . . . . . . . . . . . . et a parte septentrionis cum terra . . .
. . . . . .: insimul cum arboribus et fructoras suas et cum
piscinis et palmentas seu subscetorias illorum et cum introitas et anditas
seum biis earum et omnibusque eius generaliter et in integro pertinentibus
insimul siat offertum et traditum in memorato monasterio sanctorum seberini
et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt corpora ad abendum et
possidendum illut ibidem usque sempiternum: set oc dispono ut si dei
voluntas fuerit et infans quod hmodo in utero meo baiulans: da post meum
obitum bibus fuerit et deus michi illut conserbaberint tunc ipsum omnibus
memoratis michi pertinentibus intus vel foris cum omnibus eius pertinentibus
una cum ipsum quod relaxabit at memorata genitrice mea: insimul rebertant
et siat de memorata infans qui in utero meo baiulat et de suis
propriis heredibus: et si ipsa infans qui in utero meo baiulat mortuus fuerit
infra etate vel asque proprium heredes tunc ipsu omnibus memoratis
michi pertinentibus ut super dixi rebertant et siat de memorato monasterio
ad abendum in sempiternum ut super dixi: excepto ipsum quod
relaxavi at memorata genitrice mea que in sua sint potestatem ut super
dixi: etiam et memorata genitrice mea vite sue memoratis domibus et
memoratis terris meis cum omnibus sibi pertinentibus illut frugiare debeat
56
et de ipsas frugias faciendi que volueris: et si ad ea minus benerit
sibe vinum vel bibendas pro re nutriet dum at ea illut percomplere
debeas memorato monasterio per omni annuo asque omni atmaricatione
vite sue: et post suum obitum omnibus memoratis rebertant at
memorato monasterio ut super dixi iterum et si memorato monasterio
taliter illut percomplere noluerit at memorata genitrice mea vite sue:
tunc licentiam et potestatem abeant memorata genitrice mea de memoratis domibus
et terris meis venumdare tantum unde re vite sue regere et nutrire
et bestire seum calciare et avitare poxant: et reliqua qui remanserint
de omnibus memoratis michi pertinentibus rebertant at memorato monasterio
ad abendum illut ibidem usque in sempiternum: et si aliquod in
beneficio abuero de rebus sancte neapolitane ecclesie post meum obitum siat
ibidem renditum abeat idem sancta neapolitana ecclesia pro luminaria hatque
inuria tremisse unum neapolitanum: si quis autem de heredibus meis
vel alia quabis personas contra unc meum dispositum venire presubserit
et eum ebacuare voluerit querere aut per summissas personas tunc componat
ipse et suos heredes a parte fidem serbantis et a memorato monasterio
auri solidos centum bythianteos et unc dispositum hut super legitur
sit firmum scriptum per manus gregorius curialis per memorata indictione
+ hoc signum + manus memorata marocta ipsa autem cum consensu
et voluntate memorata dilecta genitrice sua quod ego qui memoratos
ab eis rogatos pro ea subscripsi et oc memorando dispono ut in memorato
monasterio dare debeat memorata genitrice mea de illi panni mei
scusiti subtili braccia triginta tres pro faciendum exinde camisa pro ipso
monasterio . . . . . . . . . . . . alia manus . . . . . . . . . . . . . .
+ ego Miles sergius: testi subscripsit . . . . . . . nam testi . . . .
+ ego trunus presbyter . . . . . . . . . iterum testi . . . . . . . . .
+ ego leo filius domini leoni . . . . . . similiter testi . . . . . . .
+ ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione . . . . . . . . . eadem manu . . . . . . . . .
+ ego bernardus primarius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
disposita sicut superius legitur qua eius authentica nobis dare fecit
dominus adenolfus venerabilis abbas memorati monasterii sanctorum seberini
57
et sossii: pro ista exemplaria facienda in memorato monasterio: ex
ipsa authentica relebata et at singulis relecta pro ampliore eius firmitate
manu nostra propria subscripsi: regnante domino nostro rocerio sicilie
italie magnifico rege anno decimo: et eius dominationis civitatis neapolis
anno primo die vicesima mensis aprilis indictione tertia . . . . . . . . .
+ ego cesarius tabularius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
dispositionis sicut superius legitur qua eius authentica nobis dare fecit
dominus adenolfus venerabilis abbas memorati monasterii sanctorum seberini
et sossi pro ista exemplaria facienda in memorato monasterio ex
ipsa authentica relebata et at singulis relecta pro ampliore eius firmate
manus nostra propria subscripsi regnante domino nostro rocerio sicilie
italie magnifico rege anno decimo et eius dominationis civitatis neapolis anno
primo: die vicesima mensis aprelis indictione tertia.
+ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Ego cesarius primarius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
disposita sicut superius legitur quam eius authentica que est de alia exemplaria
relebata nobis dare fecit dominus gregorius venerabilis abbas memorati
monasterii ipsius sanctorum seberini et sossii. pro ista exemplaria
faciendum in ipso monasterio: ex ipsa authentica relebata et at singulis
relecta pro ampliore eius firmitate manus nostra propria subscripsi: regnantem
domino nostro Guilielmus sicilie et italie magnifico regem anno
quinto decimo. et eius dominationis civitatis neapolis anno tertio decimo
die vicesima tertia mensis magii indictione quarta decima +
+ Ego gregorius tabularius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
disposita sicut superius legitur. quam eius authentica que est de
alia exemplaria relebata nobis dare fecit domino gregorio venerabilis abbas
memorati monasterii ipsius sanctorum seberini et sossii pro ista exemplaria
faciendum in ipso monasterio: ex ipsa uthentica relebata et at singulis
relecta pro ampliore eius firmitate manus nostra propria subscripsi:
regnantem dominum nostrum Guilielmus sicilie et italie magnificum regem
anno quinto decimo: et eius dominationis civitatis neapolis anno tertio decimo
die vicesima tertia mensis magii indictione quarta decima +
|