356
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Anni domini Millesimo centesimo
duodecimo. Mense martii. Indictione secunda. Ideoque nos qui sumus
bernardo filio quoddam deusdede et maria uxor prenominati deusdede
mater et filius. qui sumus commorantes de civitate baccarizia. Clarefacimus
nos ante petrum iudice aliosque subscriptos testes. quia habemus rebus
idem una petia de terra infra pertinentiis de iam dicta civitate secus flumen
acilonis in locum qui vocatur vadus de albano que nobis pertinet per
successionem paterne hereditatis. et mihi iam dicta mulier pertinet integram
quartam partem per scriptum meum morgincap secundum ritum gentis nostre
langobardorum. Nunc ergo nobis predicto bernardo quam et maria maria
matre mea congruum est illam dare pro anima prenominati genitoris mei
deusdede quam et pro redemptione anime nostre. sperantes in die iudicii
recepturos inde mercedem. in ecclesia sancti petri in burgo. Ea igitur de
causa perreximus ante petrum iudicem una cum advocatore nostro Iohanne
teudi et cum aliis bonis hominibus qui supter scripti sunt tam sacerdotibus
et clericis quam laicis. astante domno leto venerabile abbate predicte
ecclesie sancti petri. et indicavimus ei quoniam predictam terram dare
volebamus in predicta ecclesia pro anima predicti deusdede patris mei et pro
anima nostra. qui unanimiter hoc laudantes iustum et sanctum hoc esse dixerunt.
Unde ego predictus bernardus et maria mater mea bona etenim
nostra voluntate quam et pro firma stabilitate per hanc quoque roboream
donationem tradidimus et dedimus tibi domno letoni venerabili abbati
predicte ecclesie sancti petri. integra ipsam terram quod superius patefecimus
ad habendum in iam dicta ecclesia per hos fines et mensuras. A prima parte a
terra sancti arontii secus viam publicam. inde sunt passi ducenti quinquaginta.
A secunda vero parte est terram predicti sancti arontii cum communi limite.
inde sunt passi. CC quinquaginta. Tertia vero parte est secus flumen acilonis
cum omnibus suis voltis. et inde sunt passi. CCCC viginti. A quarta denique
parte est predictam terram sancti arontii cum communi limite. inde sunt passi.
CLVIII. et venit in fine prima. Omnes isti predicti passi sunt mensurati ad iustum
passum. Inter has vero fines et mensuras ut prelegitur. nichil nobis inde
357
reservavimus aut dicimus remanere. Set omnia ut definita est de fine in fine
una cum viis et anditis suis. et cum omnibus suis pertinentiis. tibi predicto
abbate leto et tuis successoribus ut prelegitur tradidimus et dedimus. ad
habendum et possidendum et quecumque volueritis faciendum pro parte et
utilitate predicte ecclesie sine nostra nostroque heredum vel successorum
contradictione. Set semper rectores predicte ecclesie illam habeat ad suam
potestatem et dominationem. Quod si umquam tempore nos vel nostros
qualescumque heredes aut successores per aliquam rationem vel ingenium
predictam terram de predicta ecclesia tollere vel subtrahere quesierimus.
ante omnia questio et causatio nostra inanis et vacua fiat. et quinquaginta
solidi componere in predicta ecclesia obligamus. insuper. quicumque illam
terram et iam dictam ecclesiam quolibet modo vel ingenio subtrahere aut in
aliquo diminuare quesierit. veniat super eum maledictiones domini. nec possit
audire cum iustis vocem domini in iudicio dicentis. venite benedicti patris
mei et cetera. Igitur obligamus et repromittimus nos supradictus bernardus
et maria mater mea. vobis amodo et semper ab omnibus hominibus ab omnibusque
partibus antistare et defendere cum nostris heredibus vel successoribus
debeamus. Et hanc cartulam nostre donationis firma et stabilis
permaneat in perpetuum. Quam te letus diaconus et NOTARIUS taliter scribere
rogavimus. Actum in civitate baccaritia feliciter
+ Ego petrus iudex me subscripsi.
+ Ego iohannes teudi sum testis.
+ Ego amato sum testis.
+ Ego Malfreda presbyter sum testis.
|