Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.91 » Pag 223 - 224

10.91
223
224

223
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo hoctabo, mense augusto quintadecima
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Mascinus
clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum Stefano
Amalfitano qui Cannaberde dicitur filio quondam Iohannis, et ipse
Mascinus clarificavit se habere res foris hac civitate in loco Transboneia,
et sicut ipsi Mascino congruum fuit, bona sua boluntate
per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Stefano integram
unam peciam de terra cum arbusto et vinea et aliis arboribus
ex ipsis rebus de predicto loco Transboneia per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis finis via
et per eam secus ipsam terram mensurati passus tres, et ab ipsis
tribus passibus laxante ipsa via et pergente in parte quasi
septemtrionis per mediam sepem intus ipsam terram secus ipsam
sepem mensurati passus sexaginta et nobem usque limite et
revolvit in ipsa parte quasi orientis per mediam ipsum limitem et
mediam sepem intus ipsam terram secus ipsum limitem et ipsam
sepem mensurati passus duodecim et iterum revolvit in parte quasi
occidentis sicut media sepes discernit intus ipsam terram secus
ipsam sepem mensurati passus triginta et nobem usque via propria
ipsius Mascini, et ab ipsis triginta et nobem passibus a media
ipsa sepe et per ipsam viam et laxante ipsa via et pergente in parte
meridiei per mediam sepem et podium intus ipsam terram secus
ipsam sepem et podium mensurati passus quinquaginta et nobem
et iterum revolvit in ipsa parte occidentis per mediam sepem intus
ipsam terram secus ipsam sepem mensurati passus triginta et quinque;
ab ipsa parte occidentis finis ipsius Mascini et aliorum sicut
media sepes et podium discernit intus ipsam terram secus
ipsam sepem et podium mensurati passus triginta et tres; a parte
meridiei finis ipsius Stefani et passus centum triginta et nobem,
cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentjiis et cum
bice de ipsa priore via et cum tota suprascriptis alia via ipsius Mascini
qualiter pergit a suprascriptis triginta et nobem passibus usque
alia via publica et cum tota vice et pertinentia de via, que ipse
224
Mascinus habuit et habet per terram cum castaneto ipsius Stefani
que emit da Adelario germanum ipsius Mascini et filium quondam
suprascripti Romoaldi et a Gemma uxore ipsius Adelarii et
filia Petri. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Stefani
et heredum eius, et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere
quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis
ipse Mascinus suscepit ab ipso Stefano statutum pretium auri tarenos
bonos ex moneta Amalfitanorum sexcentos in omni deliveratione.
et per convenientiam ipse Mascinus guadiam ipsi Stefano
dedit et ei fideiussorem posuit Sergium filium quondam Sergii
qui dictus est da la Fistola, et per ipsam guadiam ipse Mascinus
obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Stefano et
illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit
ab omnibus hominibus; et tribuit ipsi Stefsno licentiam ut,
quando ille et eius heredes voluerint, suprascriptam venditionem per
se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint; et si sicut superius
scriptum est ipse Mascinus et eius heredes ipsi Stefano et
illius heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presunpserint, per convenientiam
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes conponere
ipsi Stefano et illius heredibus ducentos auri solidos costantinatos
et sicut superius scriptum est adinplere.
SI D
Torna all'inizio