243 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi imperante domino 
nostro romano magno imperatore anno quarto: Die vicesima nona mensis 
decembrii indictione prima neapoli: HOrta est itaque intentio inter me 
iohannes filium quondam domini theodori. et te videlicet stephano pantaleo 
filium quondam leoni. et quondam pitrum honesta femina iugalium personarum. 
propter integre due portionis de domum qui fuerunt de quidem 
stephano filium quondam iohanni qui dicebatur papaleo quem memorato 
stephano tibi illa comutata habes cum consensum gemma coniugi suae posita 
intus hanc civitatem neapolis intus curte commune que nominatur de 
sancta maria que appellatur galatea regione summa platea per firmissima 
chartula commutationis suae quem apud te abere videris: unde te que sibi 
dicendo pars mea quia ipse ambe portionibus de memorata domum memorati 
stephani tu illa comparata haves. et pretium tu at eum exinde dedisses. 
pars autem tua atserebat ut tu ipse ambe portionibus de memorata 
domum illa comparatam non habes et pretium tum at eum exinde non 
dedisses nec at dare abes set tibi illut commutasset memorato stephano et 
in comutationem tum at eum exinde dedisses illa terra tua qui tibi pertinuit 
per memorata genitrice tua posita vero in loco qui vocatur muruni 
cum scapula et ribo omnibusque eis pertinentibus sicuti et quomodo continet 
memorata firmissima chartula commutationis tue quem apud te abere 
videris que mihi in iudicio ostensisti. et dum multum exinde inter nos intentio 
verteretur: In hoc iudicatum est exinde inter nobis ut persona tua mihi 
prevere sacramentum dicente mihi ut memorate ambe portionibus de memorata 
domum qui fuerunt de memorato stephano tu illa comparata non habes 
et pretium tu at eum exinde non dedisses nec at darem abes set tibi illa in 
commutationem dedisses memorato stephano pro memorata terra tua de 
muruni absque omni colludio. IDeoque et in presenti recepi a persona tua 
memoratum sacramentum dicente mihi ut superius atseruisti. et definibi 
exinde tecum in omnibus. et amodo et semper numquam presumo ego 
memorato iohanne aut heredes meis nec habeamus licentiam aliquando temporem 
te memorato stephano pantaleo aut heredes tuis exinde querere de 
244 
ipse ambe portionibus de memorata domum tua qui fuerunt memorati stephani 
quem tibi commutata habes per memorata firmissima chartula commutationis 
tue per nullum modum nec per summissas ha nunc et imperpetuis 
temporibus. et si quavis personas te aut heredes tuis exinde quesierit 
per me aut per meis heredibus tunc omni temporem ego et heredes 
meis tibi tuisque eredibus tibi tuisque heredibus exinde desuper tollere debeamus 
absque omni tua heredumque tuorum qualivet damnietatem. Quia ita 
inter nobis iudicatum est: Si autem ego aut heredes meis quovis temporem 
contra hanc chartulam securitatis ut super legitur venire presumserimus et in 
aliquit offensi fuerimus per quovis modum aut summissas personas tunc componimus 
tivi tuisque heredibus auri solidos quadraginta bythianteos et hec 
chartula ut super legitur sit firma imperpetuum. scripta per manus leoni 
tabularii scribere rogatus per indictione memorata prima + Hoc signum + 
manus memorati iohanni quod ego qui memoratos ab eum rogatus pro eum 
subscripsi + 
+ ego sergius filius domini stephani testi subscripsi  
+ ego ursus filius domini theodori testi subscripsi + 
+ Ego iohannes filius domini stephani: testis subscripsi + 
+ Ego leo tabularius Complevi et absolvi per indictione memorata 
prima +
  |