239 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro rommano magno imperatore anno tertio: die vicesima mensis septembrii 
indictione prima neapoli: Certum est nos laurentio umilem presbytero 
et monacho dispensator et rector monasterii sanctorum sergii et vachi: qui 
nunc congregatus est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui 
appellatur casapicta situm in viridiarium: una cum cunta nostra congregatione 
monachorum memorati sancti et venerabilis nostris monasterii: quibus 
vero una . . . . . . . . . . . . . . . . . . pancrati igumeno ipsum monasterium 
cum omnibus eis pertinentibus per quobis modum . . . . . . . . . . . . atpreensimus 
per chartulam: A presenti die promtissima volumtate promittimus 
tibi . . . . . . . . . . . . presbytero qui nominatur cintruto filio quodam iohannis: 
propter integras sex uncias quod est medietate de integra ecclesia nostra 
iuris memorati nostri monasterii vocabulo santi euthimii posita intus anc 
civitate neapolis in vico qui nominatur sol et luna: una cum integras 
sex uncias quod est medietate de dommibus et de avitationibus et cellis et 
de codicibus et ornamentis et cum medietate de omnes hereditates et de 
terris et ortua ipsius ecclesie pertinentes que modo dominant et tenent 
ipsa ecclesia intus et foris cum omnibus eis pertinentibus omnibusque a memorata 
medietate intus et foris pertinentibus: unde reliquas alias sex uncias 
ex ipsa integra ecclesia cum omnibus sivi pertinentibus intus et foris per 
quovis modum quantum modo dominant et tenent datam abemus a quidem 
iohanne clerico filio quidem mundi presbyteri per chartulam ordinationis: 
in eo enim tenore quatenus a nunc et omnibus diebus vite tue memorata 
medietate de memorata integra ecclesia nostras una cum omnia et omnibus 
eis pertinentibus qualiter et quomodo superius legitur in tua sint potestatem 
tenendi et dominandi et ibidem omnem officium sacerdotalem facere. 
aut facere faciatis hoc est vesperos et matutinos seu missarum solemnias 
et oris laudibus: lumminariorum vero concinnationes sine ora ibidem facere 
vel facere faciatis ut aput Deum et coram hominibus vobis exinde laus et 
mercis atcrescat: et quodcumque in memorata ecclesia aut in avitationibus 
suis at conciandum abueris tu bite tue ipsa medietate exinde conciare debeatis 
240 
seu fravicare quomodo merueris et ut iustum fueris: et ipsa medietate 
de ipsis hereditatibus lavorandi et at lavorandum dandi absque scriptis 
et non quod absit aliquod exinde excriandi per nullum modum: et omnia 
quodcumque in ipsas sex uncias ex ipsa ecclesia offertum vel datum fueris 
sive a viribus vel a mulieribus si fuerit movile in tua sit potestate faciendi 
que volueris: si autem inmobile fuerit aut tale causa pro hornamentum 
de ecclesia post tuum obitum ibidem remanere debeas: tantummodo tu vite 
tue illut frugiare debeatis: et pro alimoniis tuis dedimus et tradidimus tibi 
cuntis diebus vite tue at frugiandum et memoratas medietates de memoratas 
omnes hereditates et terris et ortuas et avitationibus et cellis ipsius 
ecclesie intus et foris pertinentibus quantum modo. dominant et tenent 
qualiter et quomodo superius legitur ut in tua sint potestatem illos tenendi et 
dominandi seu frugiandi et de ipsas frugias faciendi exinde que volueritis: 
unde nullam cuntis diebus vite tue exinde queramus aut tollamus per nullum 
modum: tantummodo tu cuntis diebus vite tue omni annue nobis nostrisque 
posteris et in memorato sancto et venerabili nostro monasterio exinde 
dare et dirigere debeatis oblates parias duas: unum in nativitate domini et 
alium in sanctum pascham sine omni amaricatione: et non abeamus licentiam 
nos aut posteris nostris et memorato sancto nostro monasterio te cuntis 
diebus vitae tue exinde iactare aut illos tollere nec quod absit qualivet sacerdotem 
vel clericum aut monachum vel alias quavis personas ibidem 
ponere aut ordinare per nullum modum: cuntis diebus vitae tue: post 
autem tuum transitum tunc memorata medietate cum omnibus sivi pertinentibus 
qualiter et quomodo superius legitur que tivi dedimus de memorata 
integra ecclesia nostra ut super legitur et cum omnia quantum per 
inventaneum vobis atsignaverimus in nostra nostrisque posteris et de memorato 
nostro monasterio rebertantur et sint potestate cuius iure exe videtur: 
quia ita nobis placuit: Si autem nos aut posteris nostris aliter fecerimus 
de his omnibus memoratis per quobis modum aut summissas personas 
tunc componimus tibi vite tue auri solidos viginti bythianteos et hec 
chartula ordinationis ut super legitur sit firma scripta per manus sergii 
primarii per memorata prima indictione + 
+ [.......... ...... ..... ... ...... ........] + 
+ [.. .. ... ... ........] + 
241 
+ […… …….. … … ……..] + 
+ […….. …….. … … ……..] + 
+ ego petrus filius domini gregorii testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini sergi testi subscripsi + 
+ ego leo tabularius testis subscripsi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata prima 
indictione +
  |