Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1175 » Pag 193 - 195

7.1175
193
195

193
MCLXXV
A. D. 1053
+ Signum manus Lucae Tromarchi.
+ Signum manus Pancratii fratris ipsius.
+ Signum manus Nicolai fratris ipsius.
+ Signum manus Candidi filii Cleptae.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Nos suprascripti Lucas, et Pancratius,
et Nicolaus, et Candidus germani fratres, qui
signa venerandae crucis propria manu exaravimus,
quae sequuntur praecipimus. Monasterium
habemus, et locum quemdam ex
paterna nostra hereditate in pertinentiis Calabriae:
quod (monasterium), derelictum hisce
Francorum diebus, possidemus immune et liberum,
et omnino deletum et exustum, et
prorsus desertum atque vastatum; sanctumque
Dei templum eversum, divinoque cultu
destitutum extabat. Nos autem, videntes loci
vastationem, interitumque metuentes, tibi
piissimo Leontio praeposito monasterii Sanctae
Trinitatis Cavensis et successoribus tuis
194
iam hinc tradimus et offerimus dictum monasterium,
scilicet monasterium Apostoli Andreae,
cum omnibus eius pertinentiis. Sunt
autem fines huiusce sancti monasterii: ab
oriente incipit a Furca fluminum, et ascendit
et iungitur magnae rupi, et a rupe ascendit
usque ad caput magni Atzi, et ab Atzo imminet
locis iuxta positis, et vergit in magnam
viam, et a via progreditur atque tendit
ad vallem magnam; et a septemtrionis
parte incipit a via magna, et ut pergit via
usque ad aream Siceli, et ut descendit per
aream et pergit ad canalem, et a canali vadit
ad rivum Gannuluti, et a rivo descendit
et iungitur rivo Maurubue, et ab hoc rivo
vadit ad magnum tumulum Catthusae, et a
Catthusa pergit iuxta collem, et iungitur magno
flumini, et ut descendit fluvius usque ad
fluvium qui descendit e Ceramide, et (his finibus)
circumscribitur. Concedimus et offerimus
tibi praedicto praeposito et tuis successoribus
(omnia praedicta), ut habeatis dominium
in supradictum monasterium, tamquam
possessores et domini, quippe qui accepistis
a nobis (praefatum) dominium, ut et tu et
qui praepositi a te fuerint potestatem habeatis
faciendi in eo quovis tempore quidquid
divinae leges praecipiunt, et in sacra diptycha
nomen nostrum referatis. Ne vero nos
audeamus cuiquam vestrum ab hac die imperare,
vel molestiam inferre: sin autem aliquando
quaestionem instituerimus de hac monasterii
concessione a nobis tibi facta, declaramus
in primis proditores nos esse venerandae
et vivideae crucis, et poenae nomine Fisco
publico solvere teneamur nummos septem
et decem, tibique praefato Leontio alios septem;
et rata ac firma remaneat praesens concessio
in perpetuum. Totum instrumentum
rogatu nostrum intervenientium scriptum est
manu Teophylacti protopapae civitatis sancti
195
Cyrici, anno 6561, indictione VI, coram testibus
qui interfuerunt.
+ Nicolaus praepositus Ceramidi testis subscripsi.
+ Theodorus Protomandrita Calabriae testis
subscripsi.
+ Anastasius Lucae Tromarchi filius testis
subscripsi.
+ Lucas frater ipsius testis subscripsi.
+ Licastus Ursini filius testis subscripsi.
Torna all'inizio