Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.558 » Pag 390 - 391

5.558
390
391

390
+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi
millesimo centesimo quartodecimo. indiccione septima. Regnante Roberto
Nobilissimo Principe capuano. Ego Giraldus civitatis Acerre dei gratia
humilis episcopus. cum consilio et auctoritate atque consensu omnium clericorum
nostrorum totiusque capituli nostri dedi et concessi aecclesiae sanctorum
martirum Sergii et bachi que est in suburbanio andecavensium
civitatis et monachis eorumdem sanctorum Guillelmo videlicet atque Ruellono
aliisque post ipsos de eadem ecclesia venturis. ecclesiam beati petri
que dicitur esse de cancellis. cum terra et omnibus rebus eidem aecclesiae
pertinentibus. Que aecclesia in illis diebus desolata et ad nichilum pene reducta
erat. eo quod nemo inibi habitator. Nemo qui ibidem debitum deo
servicium redderet penitus haberetur. Hoc tamen a monachis pro annuali
censu solummodo et pro istius beneficii perpetua commemoratione retinuimus.
quatinus uno quoque anno aut unius aut duo ex ipsis si legitimam
non habuerint excusationem ad celebrandam beatae mariae semper virginis
diem assumptionis nobiscum Acerrae conveniant. Postea vero supplicante
Gaufrido demeduana Suessolanorum et acerranorum domino. Rectore. ac
Gubernatore. et pro hoc ipso mutua vicissitudine aecclesiae beatae mariae
nobisque donante trium clericorum nostrorum mansiones atque possessiones.
Dominici scilicet archipresbiteri filiorumque suorum. Et Sergii presbiteri
ac primicerii fratrisque sui. atque alfani presbiteri et canonici fratris
quoque sui. totas et integras cum omnibus rebus suis Quae hereditatis
eorum sunt infra pertinenciam. eiusdem loci. anteditae aecclesiae et
predictis monachis elemosinam nostram largiendo addidimus. et in capitulo
nostro sigillo clericis nostris hoc idem flagitantibus confirmavimus.
decimam totius laboris. eiusdem Gaufridi demeduana. quem in tota terra
castro quod sessula vocatur pertinente tunc temporis habebat atque habiturus
erat. ipse et qui post eum in eodem honore regnaturi sunt. et decimam
omnium molendinorum suorum decimamque totius fusariae suae
atque decimam plateae suae. Hoc utique donum cum auctoritate capituli
391
nostri sigillo nostro confirmavimus. atque illos qui hoc quoque donum
aliquo modo corrumpere praesumpserint. nisi ad emendationem atque condignam
satisfactionem semel bis vel ter prius ammoniti pervenerint sub
anathemate constituimus. Chartula igitur ista a nobis tradita atque oblata
in omnibus quae continet firma et stabilis semper maneat. quam te guillelme
. . . . . . . . . . . . . . . taliter scribere rogavi actam atque ordinatam in curia
sanctae mariae nostramque et in ecclesia beati petri scriptam. Huius rei testes
sumus
+ EGO GIRALDUS EPISCOPUS.
+ Dominicus Archipresbyter.
+ Sergius praesbyter et primicerius.
+ Alfanus praesbyter. + Petrus praesbyter.
+ Rainaldus praesbyter.
+ Deodatus praesbyter. + Petrus praesbyter.
+ Martinus praesbyter. + Guillelmus praesbyter.
+ Ioannes praesbyter. + Garofalus diaconus.
+ Andreas diaconus.
Torna all'inizio