Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1185 » Pag 209 - 211

7.1185
209
211

209
MCLXXXV
A. D. 1053
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense agustus, sexta indictione. Memoratorium factum a nobis lidto filius quondam musandi
et citro filius quondam sesami, eo quod ante subscripti testes prestituimus mulieri
nomine Ida relicta quondam iohanni filii sesami, et satelgrimi et romoaldi germani filii
suprascripti iohannis, qui sunt mater et filiis, quinquaginta auri tari voni, et illis pro taliter
per combenientia in fiducia bendiderunt nobis inclita una tertiam partem de due
pecie de terra quod illis abunt a subtus loco angre ubi arciliane, et inclita una tertiam
partem de una alia pecia de terram que est cum castanietum et quertietum, que est a
super ipso loco angre ubi gorgite dicitur, et inclita tertiam partem de una alia pecia de
terra cum arbustum, ubi at pratu dicitur finibus nucerie. prima pecia da Arcilone per
ec finis et mensuria: a parte meridie fine nostra, inde passi decem et octo; a parte occidentis
fine que fuit de consortibus nostris, inde passi quadraginta tres. a parte sebtemptrionis
passi sidecim: A parte orientis fine de heredes ademari notario, inde passi alii
quadraginta quadtuor. Secunda alia pecia in ipso loco arcilone ibique propinquo per
210
ec finis: A parte meridie fine bia publica passi duodecim: a parte occidentis fine de
eredes petri clerici et notarii, inde passi centum sidecim: a parte sebtemtrionis inde
passi biginti octo: a parte orientis fine nostra, inde passi quinquaginta quattuor,
revolbi in parte occidentis inde passi nobem, et inde revolbente in pars meridie per
ipsa fine nostra et coniungente se ipsa bia priora fine inde passi quinquaginta nobem,
ipsa pecia da gorgite per ec finis: A parte orientis fine bia passi quadraginta tres: A
parte meridie fine nostra, inde passi octuaginta duo: a parte occidentis passi sex et a
parte septemtrionis passi sidecim, revolbi in ipsa parte sebtemtrionis, inde passi triginta
nobem, et inde revolbente in parte orientis et coniungente se usque in ipsa bia priora
fine passi octuaginta dui. ipsa pecia da pratum per ec finis et mensuria: a parte orientis
fine, sicut limite dixernit, inde passi undecim et medium: a parte meridie fine de consortibus
nostris passi quadraginta trex et medium: A parte occidentis fine nostra passi undecim:
revolbi in parte orientis passi dui et medium: revolbi in parte sebtemtrionis per
fine nostra inde passi triginta trex; et inde revolbi in parte orientis per fine bia combentiaria
inde passi decem et sebtem: et inde revolbi in parte meridie fine, sicut inde terminatum,
inde passi triginta trex: et iterum revolbi in partibus orientis et coniungente se
usque at priora fine inde passi biginti unum et medium. tota suprascripta rebus mensurata
fuit at iuxto passu ominis. ec vero suprascribte quattuor pecie de terris per iamdictis
locis, ut superius legitur, per ipse iamdictas finis et mensurias, inclitam unam tertiam partem
ipsi mater et filiis nobis obligati sunt per lavorem de ipsi atrii cum omnia infra se
abentes et cum bice de bie sue tali ordinem, ut amodo et usque duobus anni completi introire
integra ipsa tradictio quod est tertiam partem de tota suprascripta mensuria, nostre
potestatis illut abeamus et lavoremus, fobee et omnis nostre utilitatis iuxta rationem ibidem
faciamus; sicuti iuxtum fuerit; et quicquit frugens quod inde tollere potuerimus, inclitum
illut nobis abeamus faciendum quod voluerimus; at completo ipso constitutum obligaberunt
seipsi mater et filiis retdere nobis nostrisque eredibus de propia illorum causa
alii quinquaginta auri tari voni de moneta, ut si vel unam illut dare possemus et ipsa
tradictio ad omnis frudia recollecta eorum remidtamus, et si in iamdicto constitutum ipsi
tari de propia illorum causa nobis nostrisque eredibus non rediderit, da inde in antea per
ista cartula omni tempore securiter et firmiter illut abeamus, faciendum nos et nostris
eredibus quicquit voluerimus; et amodo et semper integra ipsa tradictio, ut superius legitur,
ipsi mater et filiis et illorum eredibus, nobis nostrisque eredibus illut defenset cum
bice de bie sue ab omnibus ominibus: et quando voluerimus nos et nostris eredibus potestatem
abeamus modis illam defendere, qualiter voluerimus cum omnibus moniminibus
211
et rationibus, quas inde ostederimus; et per combenientia guadiam nobis ipsi mater et filiis
dederunt; tamen ipsa mulier per voluntate de ipsi flii sui, et fideiuxorem nobis posuerunt
iaquintus germanus ipsius Ide filii quondam iohanni; et per ipsa guadia obligaberunt
se et illorum eredibus, quod si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus
non adimpleverint et aliquit exinde contradixerint, per ipsa guadia obligaberunt se
et illorum eredibus componere nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinos,
et suprascripta nobis adimplere. Sic tamen ut ipsi tari de que amodo non prestet
per nullum modum, set retda illis nobis da propia sua causa per iamdicta guadia et pena
obligata. quod scripsi ego mirandus notarius.
+ Ego guisenolfus.
+ Ego petrus notarius me subscribsi.
Torna all'inizio