Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.725 » Pag 29 - 31

5.725
29
31

29
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii, et
tertio anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense octuber,
quarta indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante me romoaldus iudex Coniunctus
est maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi cum iohannes filius quondam raimi,
propter quod iam preteritis cum eum causatum est, ut malo hordinem introisset in rebus
pertinentem predicte ecclesie de locum et ulter flubio forino, ubi mairanu dicitur, et fobee
ibi fecisset, et viti et arbori et sepi inde abscidisset, et frudium inde tulisset, et rebus
ipsa ad pars predicte aecclesie contrasset, et ipse iohannes dederad, ut in predictum
locum plures rebus aberet, set nesciret de quale cum eum causaret roderisius, qui tunc
erad advocator ipsius ecclesie. Ex quo supradictus domnus princeps inter illis positum fuit
iudicium, et guadiare illos fecit, ut ipse iohannes cum pars predicte ecclesie pariter cum
iudicem et notarium pergerent ibidem, et pars predicte ecclesie monstraret, de quem ipse
advocator predicte ecclesie cum ipsum iohannes causaret, et pars predicte ecclesie plicaret
se cum sua rationem, et ipse iohannes cum sua rationem, et iusta legem inter se inde
finem facerent. Modo autem, antequam super rebus pergerent ipsa et per legem de ipse
causationibus invicem se finirent, Conbenientibus inter illis ante me, ut diximus, sunt
coniuncti. Qui statim per ipsum abbatem ostensum est unum scriptum continentem: In
nomine domini anno tricesimo secundo principatus domni nostri guaimarii, et secundo
anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principes, mense magius, tertia indictione.
Ante me romoaldus iudex Coniunctus est maio presbiter et abbas ecclesie sancti
maximi, una cum eum adesset roderisius advocatorem eius, cum riso filio quondam aghini,
ad faciendum cum eum finem de rebus de loco forino ultra flubio forino, ubi et mairanu
dicitur; unde ante os tempus ante me coniuncti fuerunt et sua monimina partes partium
30
ostenderunt, inter quos ipse abbas ostedit una scriptio, qualiter pro pars ipsius ecclesie
sancti maximi martinus presbiter et abbas conbenientia fecit cum iohannes diaconus
episcopii salernitani ante domnus iohannes presul ipsius aecclesie sedis, et ipse domnus
pontifex una cum ipsum iohannes tradiderunt ad potestatem ipsius martini abbatis pro
pars ipsius ecclesie sancti maximi de ipsa rebus ulter ipso forino per finis et mensurie:
de suptus fine aqua de ipso forino: A parte meridie fine suprascripte ecclesie sancti maximi,
sicut ballone discernit, et rectum descendente in ipso forino, unde aqua lebata est
pro arcaturia de molinum ipsius sancti maximi: A pars septemtrionalis fine ripa qui discernit
a fine ipsius sancti maximi, que modo ipse abbas dedit in ipso episcopio, et fine
ipsius episcopii, sicut cristone de monte discernit per mensuria per ipsa aqua de ipso forino
mensuratum passi centum quinquaginta quadtuor, et per via puplica, qui infra ipse
finis pergit da ipso ballonem in pars septemtrionis, passi centum biginti quattuor: de super
fine ipsa serra; per supradicte finis et mensurie totum et inclitum illut ad pars ipsius
ecclesie sancti maximi tradiderunt, sicut ipsa scriptio continet scripta per arechisi notarius;
et cum fuit monimina ipsa relecta, accidit iudicium, ut pariter ipse abbas vel pars
predicte ecclesie sancti maximi cum ipsum risus super rebus ipsa pergeret cum iudicem
et notarium, et pars predicte ecclesie ostenderet ibidem ipsa scriptio que abet a pars predicti
episcopii salernitani, que per ipsum arechisi notarium scripta est, et monstraret rebus
ipsa que per ipsa scriptio pars predicti episcopii ad pars predicte ecclesie sancti maximi
confirmabit, per ipse finis et mensurie illam monstraret que ipsa scriptio continet,
et ipse risus pararet sancta dei evangelia, et pars predicte ecclesie sancti maximi faceret
ei iurare quinque serbos ipsius ecclesie, quia sic ex antiquitus consuetudo abuit facere
iurare, ut rebus ipsa que monstraberit per ipse finis et mensurie, que ipsa sua scriptio
continet, pars predicte ecclesie sancti maximi per expleti triginta annos illut tenuisset et
dominasset, et legibus ipsius ecclesie esset pertinentes, et scriptio ipsa inde esset continentes;
et, ubi taliter inde iuraberit, securiter ipse abbas et pars predicte ecclesie sancti
maximi rebus ipsa per ipse finis et mensurie, que predicta scriptio continet, abeat atque
possidead sine contrarietatem ipsius risi et de eius eredes. Postmodum vero una mecum
perrexerunt, sicut guadiati fuerunt, et ipsum abbatem per ipsum eius advocatorem ostensa
fuit supradicta scriptio ab ipso episcopio scripta per arechisi notarius, et rebus ipsa monstraberunt
et mensuraberunt per illas fines et mensuras, que ipsa scriptio continet, videlicet:
de suptus fine aqua de ipso forino; et a parte meridie fine ipsius ecclesie sancti maximi,
sicut ipso ballone discernit, et rectum descendente in ipso forino, unde aqua lebata
fuit pro arcatura de molinum ipsius sancti maximi: a pars septemtrionis fine ipsa ripa
31
qui discernit ab ipsa fine ipsius sancti maximi, que in ipso episcopio dedit et fine ipsius
episcopii, sicut ipso cristone de ipso monte discernit, per mensuria per ipsa aqua de ipso
forino passos centum quinquaginta quadtuor; et per ipsa bia publica, que infra ipse finis
pergit da ipso ballone in pars septemtrionis, passi centum biginti quadtuor: de super
fine ipsa serra; modo quidem, ut diximus, propterea sunt coniuncti finem inde faciendum,
ut per ipsum risus parata est sancta dei evangelia, et ipse abbas cum ipso eius advocatorem
plicaberunt ibidem quinque servos ipsius ecclesie, i sunt, atenolfus qui atulo vocatur,
et mari filius iohanni, et leo mulinator, et iohannes franco, et iohannes filius andree;
et prius ipse atenolfus manus suas super ipsa evangelia posuit, et iurabit et dixit per ipsa
evangelia, quia rebus ipsa, que ipse abbas monstrabit per ipse finis et mensurie, que
predicta scriptio continet, pars predicte ecclesie sancti maximi per expleti triginta annos
illut tenuisset et dominasset, et legibus ipsius ecclesie esset pertinentes, et scriptio ipsa
inde esset continentes. Deinde post eum iurabit ipse mari et dixit, sic esset veritas, sicut
ipse atenolfus iurabit; ad ipsi alii noluit ipso riso sacramentum tollere, set per subsceptum
launegilt ipsa eidem abbati donabit per bona conbenientiam, et taliter pro parte
ipsius ecclesie sancti maximi scribere fecimus te romoaldus notarius. Ego qui supra romoaldus
iudex. Et cum supradictum scriptum fuit lectum, et agnoscentem ipse iohannes
filius raimi, ut rebus ipsa per supradicte finis et mensuriis, que ipsa scriptio conbenientie
a pars ipsius episcopii declarat pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, in veritatem
etiam et per ipsum sacramentum illut sivi integrum firmatum aberet, ut dictum est, pars
ipsius ecclesie ab ipsum risus filius aghini consortem suum; ideo voluntarie sue per combenientiam
ipse iohannes filius raimi manifextabit dicendum, ut tota rebus ipsa per supradicte
finis et mensuriis, unde sacramentum est, qualiter supradictum scriptum continet,
ipsius ecclesie sancti maximi esset pertinentes: similiter ipse iohannes manifestabit se de
omnis rebus pertinentem ipsius ecclesie in eodem loco, videlicet da fine de eredes guaiferi
et guidoni comitis usque ad finem ipsius episcopii, et ab ipso flubio forino usque in serra.
Et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inventa rationem, nec ipse
iohannes, nec suos eredes, cum pars ipsius ecclesie sancti maximi exinde causare, aut contendere
non poterent, et pro perpetua securitate ipsius ecclesie sancti maximi hoc scribere
fecimus te myrandus notarius qui interfuisti.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
Torna all'inizio