|
131
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus
domne gaytelgrime genitrice eius, gloriosis principibus, mense iunius, decima indictione.
Memoratorium factu a nobis iohannes et lando germani filii petri ante subscripti
testes per bona combenientia guadia nobis dedi iohannes filius ydem iohanni tali ordine
……… legitima uxor abendum mulier nomine rodelaita …….. et daret ei
firmum scriptum morgincap, et quietam et pacificam vitam ea bibere, et bene eam abere
et colere secundum suam possivilitatem ……… ei non facere siquidem iniuste ei
facere presumserit ……….. a nobis vel a nostris heredibus pulsatus fuerit seu
da ……… brebem iste in manum paruerit et evangelia para ………..
…….. fuerit exinde ausus nobis iurare cum suis parentibus …….. componere
obligavit biginti auri solidi constantini et in antea per inbitis ………. sicut
dictum est; pignera vero que exinde pignerata ……………. iustitia.
Seu et per ipsa guadia obligavit se, ut si ……….. et predicta sorore nostra bibente
eum defuntas fuerit et filium vel filiam non reliquerit, quantum illis diebus de causa
sua esse paruerit qui per eam non fuerit ……… datum vel iudicatum, totum rebertat
at nostram potestatem; quod si illut nobis retdere noluerit, decem auri solidos componere
nobis se obligavit. Simulque et per ipsa guadia obligavit se, ut si eminentibus peccatum
et predicta sorore nostra aput illum foras civitate vel castro de quo abitantes fuerit
et per qualecumque generatione depredata fuerit et ista …………. fuerit inbenta
quantum pretium nos vel ………………… parte tertiam parte
ille vero a sua parte ……………… maxima certamen et inquisitione at
……………… si eam inbenire et emere noluerit, decem auri solidi constantini
……… et si taliter omnia suprascripta nobis non adinpleberit et aliquit
inde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se componere nobis nostrisque heredibus, et
cui brebem istum in manum paruerit, biginti auri solidi constantini et omnia suprascripta
nobis adimplere ....... de omnes suprascripte guadia, quod nobis ipse iohannes dedi
mediatorem nobis posui achino filio grimoaldi et ...... presbiter filius amati. Et hunc
brebem scripsi ego iaquintus notarius.
+ Ego lanfreda presbiter
+ Ego sico.
132
Eadem charta continet tradictionem morgencab ab eodem Iohanne factam Rodelaitae
uxori suae die secunda nuptiarum, et ita sequitur ».
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus
domne gaitelgrime genitrice eius, gloriosis principibus, mense iunius, decima indictione.
Ydeoque ego iohannes filius ydem iohanni, dum michi te mulier nomine rodelaita
filia petri at meo sociavi coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos
nostros secundum ritus gentis nostre langobardorum per hunc scriptum morgincap
trado atque confirmo tibi predicte uxori mee quartam enim parte de ex omnibus rebus
substantiis meis, y sunt casis et intrinsecus casis, territorie, vineis, arbusta, quertieta,
castanieta, campis, silbis, montibus quam et in planis, cultum vel incultum, mobile atque
inmobile, servis vel ancillis meis, peculiis, ydest de omnia et in omnibus que nunc modo
abeo, vel quod in antea undecumque seu quomodocumque parare aut conquidere potuerimus,
sive quod est paterna vel materna substantia michi pertinet, vel pertinentes fuerit
abere, de totum tibi predicte uxori mee quartam parte tradidi, sub ea quidem videlicet ratione,
ut ab odiernum die at tua que supra uxori mee sint potestatem, faciendum exinde
iusta legem omnia quod volueritis; set neque a me qui supra viro tuus, neque a nostris
heredibus, neque a nullus quenquam hominibus abeatis exinde aliquando aliquam requisitionem,
set in perpetuis temporibus securo nomine eos abere et possidere baleatis. Quod
vero scriptum ystum morgincap yn eo hordine firmum et stavile permaneat. Quam enim
te iaquintus notarius scribere rogabimus hactum salerno.
+ Ego lanfreda presbiter.
+ Ego sico.
| |