+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo quarto: sed et constantino
magno Imperatore frater eius anno tricesimo primo. die vicesima
mensis augustii indictione septima neapoli: Certum est nos stephanum filium
quondam domini sergii et iohannem oc est genitori et filio: A presenti die
promictimus tibi domino leone venerabili presbytero et primicerio custodem
vero ecclesie sancti euthimii: propter integra una terra que vocatur . . . . . . .
……….. posita vero in loco qui vocatur liciniana quod est foris arcora
dudum aqueductus: Una cum arvoribus et introitum suum et omnibus eis
pertinentibus quem quondam domino cesario monaco germano et thio nostro
ipsa terra in predicta ecclesia tua hofferuit per suum dispositum. Coherente
sivi ab uno latere terra de illi aurilii et de illi miliacci a vero alio
latere terra ecclesie sancti martini iuris heredem kaloleoni. de uno capite
terra de illi spatharii ex alio capite via pubblica: de qua primum omnium
nos memorato genitor et filio repromictimus tibi memorato domino leone
venerabili presbitero et primicerio quia numquam presumimus nos aut
heredes nostris nec abeamus licentiam aliquando tempore te aut posteris
tuis nec memorata ecclesia tua ex ipsa terra cum omnibus sivi pertinentibus
ut super legitur quem memoratus germanus et thius noster in ipsa ecclesia
tua offerui per memoratum suum dispositum querere aut molestare
per nullum modum nec per alia ratione nec per transferendam personam
aut per qualecumque modum a nunc et in perpetuis temporibus etiam et
omnes homines omnique persona qui per nos aut per nostris heredibus te
aut posteris tuis vel memorata ecclesia tua exinde quesierit. statim nos et
heredes nostris vobis posterisque. vestris eos exinde desuper tollere debeamus
absque: homni data hoccansione: Si autem nos aut heredes nostris
quobis tempore contra hanc chartulam promissionis ut super legitur benire
presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissis
personis tunc componimus tibi tuisque posteris et a memorata ecclesia
tua auri solidos sedecim bythianteos et hec chartula ut super legitur
sit firma: scripta per manus leoni curialis scribere rogatus per indictione
memorata septima + hoc signum + manus memorati stephani et iohannis
oc est genitori et filio quod ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ ego mastalus filius domini iohannis rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi +
+ ego leo filius domini petri rogatus a suprascriptas personas testi
subscripsi +
+ ego sergius filius domini theodori rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi +
+ Ego leo Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
septima +
|