|
249
+ Signum manus Helenae monialis filiae
Leandri.
+ Signum manus Nicolai eius consobrini
Casanensis filii Portaritae beatae memoriae.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Nos suprascripti Helena monialis filia praenominati
Leandri et Nicolaus eius consobrinus
Casanensis filius cognominati Portaritae,
propriis manibus signa sanctae et vivificae
crucis exaravimus. Quoniam spiritualibus legibus
250
obtemperantes ecclesiae statum ab omni
molestia et vexatione immunem praestare debemus,
et omnia, quae ad eam pertinent,
conservare, quod ipsa nostras res foveat atque
complectatur, et multam Dei misericordiam
atque clementiam nobis conciliet: et quoniam
nos supradicti Helena monialis filia Leandri
et Nicolaus eius consobrinus declaramus offerre
territoria, quae habemus supra Appium,
venerabili ecclesiae sancti magni martyris
Theodori, et Theodoro piissimo hegumeno monasterii
de Zosimo; offerimus ipsa de propria
nostra sententia et consilio et libera voluntate,
nulla omnino necessitate compulsi, neque
dolo, nec facti ignorantia, aut mala fide,
neque propter debitum, nulla demum necessitate
coacti, sed pro redemptione et remissione
peccatorum nostrorum parentum, et pro supradictis
eorum filiis, et pro animabus nostris.
Fines autem eorumdem territoriorum sunt:
ut descendit Serra et pervenit, ubi iungitur
via Ficaromae ad orientem, et ut descendit
ad septentrionem usque ad rivulum, ubi sunt
fines Maliae; ad meridiem vero descendit parvus
torrens et pervenit ad magnum torrentem.
Ut facultatem habeat praedicta territoria
vendendi, donandi, utpote qui dominium
et potestatem a nobis accepit. Si vero aliquando
contigerit, ut sive nos ipsi, sive filii
nostri litem intendere de huiusmodi territoriis,
et molestiam afferre praesumpserimus
piissimo Theodoro, solvere debeamus poenae
251
nomine publico Fisco solidos triginta, et nihilominus
pro hereditate habeamus execrationem
et maledictionem, et partem cum illis
qui dixerunt: Tolle tolle, crucifige; verumtamen
rata deinceps et firma remaneat praesens
oblatio facta coram testibus qui interfuerunt.
+ Ioannes de Curzalea testis subsignavi.
+ Ioannes filius Candidi hospitis testis
subsignavi. + Nicephorus de Tauroleo testis
subsignavi. + Ioannes filius Sinesii Roscinensis
testis subsignavi. + Vitalis monachus de
Bonohomine testis subsignavi. Scriptum manu
Theodori sacerdotis monasterii de Zosimo,
anno 6542, indictione II. + Constantinus presbyter
filius Scandali testis subsignavi. + Constantinus
filius Ioannis de Curzalea testis subsignavi.
| |