Christe fave.
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo septimo: sed et constantino
magno imperatore anno tricesimo quarto die vicesima mensis iulii
indictione decima neapoli: Visi nanque fuit ego iohannes umile presbiterum
et ecclesiasticum sancte neapolitane ecclesie seu primicerio et protolustrio
chartule sancti cipriani: una cum cuntas memorata sancta et venerabili nostra
congregatione sacerdotum chartule ecclesie sancti cipriani facere chartulam
pastenationis a quidem leone carulicto filio quondam boni et at gregorio
carulicto filio quondam iohannis de . . . . . . . . . . . . . . hoc est thio et
nepotes et abitatoribus in canbranum . . . . . . . integra una terra que divisa
abet memorata chartula sancti cipriani: cum monasterio sanctorum sergii
et bachi qui nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridiarium ubi tu videlicet dominum
filippum venerabile igumeno regimem esse videris: et quia venistis
tu memorato domino filippum venerabile igumeno: et quesistis me ut ipsa
chartula . . . . . . . . . . . . eo quod ipsa terra que divisa abemus per notitiam:
et per ipsa chartula pastenationis fecit memorata terra propria de memorata
chartula nostra sancti cipriani etiam ipsa chartula atput me causata abeo:
ideoque et ego per anc chartulam repromicto vobis memorato domino filippum
venerabile igumeno. et at cuntas congregatione monachorum memorati
sancti et venerabilis vestri monasterii: quia nunqua presummimus nos
et posteris nostris nec abeamus licentiam aliquando tempore vobis vestrisque:
posteris ostendere aut mostrare memorata chartula que nos fecimus at
memorati thios et nepotes aut alias qualibet chartulas que nos exinde fecissemus
aut nos atpreensissemus per nullum modum nec per summissis personis
a nunc et inperpetuis temporibus: set omni tempore ipsa chartula siat
ruppta et bacuas et nulla in re abeat . . . . . firmitatis per nullum modum:
set si qualibet chartula inbentas dederis quod nos exinde fecissemus de memorata
terra nostra et nostra atput quabis personis sive de antea vel postmodum
tunc nos et posteris nostris vobis vestrisque: posteris eas tacitas et
bacuas facere debeamus asque: omni vestra et de vestris posteris qualibet
dannietate set omni tempore ipsa terra siat divisa inter nobis quomodo continet
ipse notitie: et est ipsa sorte vestra de memorata terra. in parte meridiana
da parte de arcabeulum: quia ita nobis placuit: si autem nos et
posteris nostris aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis modum
aut summissis personis tunc componimus vobis vestrisque: posteris auri
solidos triginta sex bythianteos et ec chartula ut super legitur sit firma scripta
per manum iohannis curialis per memorata indictione + et hoc memorati
summus quia ipsa sorte vestra de memorata terra est a parte de arcabeulum:
et ipsa sorte nostra de memorata terra est a parte de neapoli:
et omni tempore sunt ambe sortite ad equale mensura: et sic subiaceamus
in memorata pena
+ iohannes umilis presbiter et primicerius et protolustrio subscripsi +
+ leo presbiter subscripsi +
+ iohannes presbiter subscripsi +
+ petrus presbiter subscripsi +
+ ego iohannes filius domini cesarii testi subscripsi +
+ ego petrus filius domini petri testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per memorata indictione +
|