Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1044 » Pag 269 - 271

6.1044
269
271

269
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus salerni domni nostri guaimari
Et septimo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et sirrentum, et tertio
anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii
eius, quam et tertio anno ducatus eorum apulle et calabrie, mense martius, tertiadecima
indictione. Memoratorium factum a me petrus presbiter et primicerius filius quondam iohanni,
eo quod ante presentiam domnus alferus diaconus archipresbiter et abbas de ecclesia
sancti maximi, que sita est intus anc salernitanam cibitatem per combenientiam per
iussionem ipsius domni abbati, ibique adesse subscripti testes, tradidi ad tenendum et laboradum
cicerum filium quondam petri lauretanum una pecia de terra cum arbustum et
270
pomis quam ego In beneficium retineo a pars ipsius ecclesie, et est rebus ipsa in locum
airole ubi meiana dicitur, que est rebus ipsa per ec finis et mensurie. De super fine bia,
inde sunt passi decem et septe: de alia pars fine medio limite discernit, inde sunt passi
triginta nobe. Et ab inde rebolbente in parte septemtrionis per medio ipso limite usque
in medio ballone rectum mensurati passi triginta nobem. Et per ipso ballone passi sexsaginta
nobem, et de medio ipso ballone saliente et pergente per medio limite in parte
meridie passi octuaginta duo et gubitum unum. A pars meridie fine poiu, inde passi biginti
sex; et rebolbente in parte septemtrionis passi biginti unum et gubita dua. Et
ab inde rebolbente quasi in pars orientis, sicut termiti ficti sunt, usque in ipsa bia
passi septuaginta tres et gubita dua, mensuratum ad iusto passum ominum. Ec vero
suprascripta pecia de terra per supradicte finis et mensurie inclitum illut per largietate
ipsius domni abbati qui est unum de dominii ipsius ecclesie, ego ipsius ciceri tradidi
tali ordine, ut amodo et semper, nato nascendo, ad sua et de suis eredibus esset potestatis
illut tenere et laborare, fobee het omnis sue utilitatis iusta rationem ibi facere,
Et amodo et semper ibi residere et abitare, et palmentum frabitum cum labellum frabitum
ibi facere amodo et usque duobus annis, Et amodo et semper per annum ille et
suos eredes arbustum ipsum suo tempore de super et de supter laborare, potare, propaginare,
et ubi meruerit, arboribus et biti de bono bitineo ibidem plantare et surgere,
et sic per annum totum illut laborare, ut per omnes annos bonum paread laboratum,
quatenus in melius proficiant et non dispereant, Et unde meruerit, rebus ipsa cludere,
et clusum et salbum illut abeant. Et per omnes annos ille et filis filiabus eius per
tempus de bindemie faciant scire me vel pars ipsius ecclesie, ut ibi dirigamus missum nostrum,
et ille et suos heredes per annum suprascripta nostra tradictio suo tempore vindemiare
et poma, quando meruerit, colligere, et omnis binum -exinde ibique ad palmentum
et ipsa poma, quando meruerit, cum ipso missum nostrum dibidere per medietatem: missum
vel pars ipsius ecclesie tollat illut medietate, et ipse cicerus medietate; ipsa nostra
sortione de ipso binum reponant in domus indeque in organeum binum que ei assingnabi
per ipsum cicerum et per eius eredes; organeum ipsum siant bonum conciatum et
studiatum et repositum intus ipsa casa, et ipsa nostra sortione de ipso binum ibi mictere
et salbum nobis facere, dum illut inde tollere fecimus apsque degeneratione et ingne; et
ubi ipso binum inde tollere fecerimus per annum, a presentis ipsa bucte sfeczare et labare
bona, sicut meruerit; castanee et inserte et nuci qui per annum ibi sunt, colligere
et seccare, et integra medietate mihi vel in pars ipsius ecclesie dare, et medietate sibi abere;
et de quod per annum ibi seminaberit, iusto terraticum inde nobis vel in pars ipsius
271
ecclesie deant secundum consuetudo de ipso locum, et per annum palmentateca mihi vel
in pars ipsius ecclesie deant, sicut est consuetudo: missum nostrum, dum pro ipse bindemie
per annum ibi steterit, ille et suos eredes ipso missum nutrient secundum sua fuerit
possibilitate, et ecum que ibi portaberit per bindemie, nutrire debeant, dum ibi steterit
pro ipse bindemie ad palea et ordeum. Et omne anno potestatem abeamus rebus ipsa
perquirere pro laborandum. Et quale tempore ipse cicerus et suos eredes suprascripta nostra
tradictione tenere et laborare noluerit, aut non potuerit in supradicto ordine, integra
suprascripta rebus bona laborata, et operata, et clusa, et salba, quale illo tempore meruerit,
remictere ad mea vel de partibus ipsius ecclesie et ipsa bucte, et sic liceat illum
et eius eredes inde exire cum omnia sua causa mobilia. De qua per combenientiam guadia
mihi. ipse cicerus dedi et mediatorem mihi posuit seipsum; et per; ipsa guadia obligavit
se ipse cicerus et suos eredes, ut si, taliter omnia suprascripta in pars ipsius ecclesie
non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se
ipse cicerus et suos eredes ad parte predicte ecclesie triginta auri solidos constantinianos.
Verumtamen oc memoramus, quia ipsum palmentum ipse cicerus in ipsa rebus supra abire
cum labellum suo amodo et usque per totum mensem agustum prius beniente, et ipsa rebus
teneant ipse cicerus et filiis filiabus eius, nato nascente, tantummodo non alii omines
per iamdicta guadia et obligatione, quod scripsi ego alderissi notarius.
+ Ego iohannes qui supra presbiter et adbocator qui et subscribsi.
+ Ego Ursus me subscripsi.
Torna all'inizio