Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 469 - 470

469
470

345
(…) meę capacitatis aliquantulum face[re cu]ravi. Namque mea propria voluntate, immo communi consensu fratrum meorum, scilicet Ingonis vicedomini et Ragnerii archidiaconi et aliorum multorum, quorum nomina longum est enarrare, concessi, tradidi domno Iohanni camaldulensi monacho, recipienti vice venerabilis patris Azonis camaldulensis prioris et vice sancti Salvatoris siti in heremo camaldulensi, ad usum et sumptum fratrum pro tempore usque in finem ibidem Deo servientium, idest integrum ius et usum et directum sive bonum sive malum sive equum sive inequum, quod habemus vel tenemus, vel alius per nos in Guido presbiteri Iohannis et Guidolo filio eius, qui sunt in loco qui dicitur Ventulino; et integrum ius et usum ei directum quod habemus in residiis eorum et in tenimentis eorum ubicumque sint per loca et vocabula propria; unde tam nobis quam nostris antecessoribus vel nuntiis eorum reddebant pensionem denariorum sedecim annualiter, cum omni usu sive bono sive malo, sive iusto sive iniusto, tam homines quam res eorum et usuaria suprascripto priori venerabili et Deo amabili et suprascripte Dei ecclesie sancti Salvatoris, ad usum et sumptum fratrum ibidem Deo servientium, concessi, tradididi et de iure episcopatus ad ius et usum et directum suprascripte Dei ecclesie sancti Salvatoris et heremi in perpetuum transtuli, quatenus ab hodierna die tam predictus venerabilis pater Azo camaldulensis prior quam etiam succedentes sibi in iamdicto officio habeant et detineant et fruantur et faciant quicquid voluerint, sine mea suprascripti episcopi meorumque in officio successorum molestia vel litis causatione. Quod si in aliquo exinde vos presumpserimus molestare, contendere, minuare, aut per placitum vel extra placitum fatigare per nos vel summissam a nobis personam, aut si ab omnibus non defensaverimus, auctorizaverimns, warentaverimus, aut si apparuerit datum factumve a nobis huic traditioni nociturum, tunc promittimus et obligamus nos et nostros in officio successores tibi suprascripto Azoni venerabili patri tuisque in officio successoribus et predicto Dei ęcclesię sancti Salvatoris componere eas res in duplum, sicut tunc valuerit sub extimatione pretii; et insuper pene nomine argenti optimi libras decem. Unde hec carta fieri rogata est. Actum iuxta civitatem aretinam in palatio apud plebem sanctę Marię feliciter.
† Ego humilis peccator aritinus Maurus dictus episcopus hoc fieri iussi, manuque propria firmavi amore Dei tantum.
† Ego Rainerius archidiaconus licet indignus manu mea subscripsi et fìrmavi.
*** Signa manuum Ingons vicedomini et Gregorii filii quondam Paganelli et Barunci et Tancredi filii quondam Richilde et Ismahelis et Valentini et aliorum quamplurium rogatorum testium.
† EGO VIVIANUS iudex scripsi et complevi.
Torna all'inizio