Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1009 » Pag 214 - 215

6.1009
214
215

214
+ In nomine domini bicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri waimari, et
quinto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et quarto anno ducatus illius
sirrenti, et primo anno suprascriptorum principatum et ducatum domni gifolfi et ducique
eius filio eximius princeps, mense octuber, undecima indictione. memoratorium factum a
me domnus alferus archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, et sum unum de dominium
predicte hecclesie, eo quod ante presentiam grimoaldi comitis et iudici per combenientiam
tradidi ad tenendum et casa faciendum arnolfi filius quondam ioanni terra bacua
pertinentem iamdicte hecclesie intus anc salernitanam civitatem que est a super ipsam ecclesiam,
qui est per as fines et mensuras, et est terra ipsa bacua ex omni parte fine iamdicte
hecclesie: a parte orientis sunt pedes duodecim: a parte meridie sunt pedes viginti:
ab occidentis sunt pedes alii biginti: de super parte a parte septentrionis sunt pedes viginti
sex ad iusto passum omini mensuratum. per iste finis et mensuras inclitum illut ei tradidi,
tali ordine, ut amodo et usque viginti nobem anni completi licead illum et eius heredes
eadem terra fobee et omnes sue utilitati iuxta rationem ibi faciant, et in tota ipsa terra
per iamdicte finis et mensuras ille vel eius heredes faciant ibi casa lingnitia terranea,
sicut meruerit, et ibidem residere et abitare si boluerit, et omines ad residendum ibi mictere
usque ipso constitutum, et dedit ille modo michi exinde censum de suprascripta tradictione
decem auri tari boni. Et de completi decem anni, ud amodo se compleant, et iam
abinde in antea usque ipso constitutum per omnes annum de mense octuber ille vel eius
heredes deant mihi vel in pars. iamdicte hecclesie exinde censum unum aureum tari vonum
per omnes annum. Ad completi ipsi biginti nobem anni liceat illum ubi boluerit, et
eius heredes exsigere tota et inclita omnes lingnamina et portaret illam ubi boluerit, et
cum omnia sua causa mobilia, sine contrarietate mea vel da pars iamdicte hecclesie, et
tota et inclita ipsa terra bacua per supradicte finis et mensuras rebertar ad potestatem
in partibus iamdicte hecclesie. Unde in eo ordine per combenientiam guadia ipse arnolfus
215
michi dedi, et fidexiuxorem michi posui seipsum per apposita omnes pingnora et causam
suam legitimo ed inlegitimo; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ud si aliquit
de omnia suprascripta nobis vel in pars iamdicte hecclesie non adimpleberit, per ipsam
guadiam obligavit se et suos eredes ad componendum nobis vel in pars iamdicte hecclesie
triginta auri solidos costantinianos. Quod scribsi ego alderissi notarius.
+ Ego qui supra grimoalt comes et iudex.
Torna all'inizio