Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.594 » Pag 96 - 97

6.594
96
97

+ Bisantius servus iesu christi in sedis tranensis presulem ipsius misericordia
vocatus. Matheo dilecto fratri Venerabili abbati monasterii beati
laurentii martiris christi in aversana civitate edificati. Caritatis officium est
iustis et piis fratrum petitionibus benigne favere. atque caritate suadente.
aliorum commodis providere. ac pie postulatio voluntatis effectu debet
prosequente compleri. Unde nos tam tuis quam religiosorum fratrum tuorum
petitionibus. devote aures accomodamus. et ecclesiam sancti Vitalis martiris
christi cum tota parrochia sua vestro memorato concedimus monasterio.
et nullam potestatem nobis et posteris nostris in prefata ecclesia
et in eius clericis et parrochia reservamus. excepto quod a nobis et posteris
nostris debeant ordinationes sacrorum ordinum recipere. et consecrationes
altarium et schrisma. et oleum sanctum et non ab alio. et
aecclesiam sancti arcangeli sibi pertinentem ex ara barolitanam civitatem edificatam
cum omnibus suis possessionibus. archidiaconi et archiprasbyteri
aliorumque nostrae ecclesiae consensu similiter concedimus. Ad honorem
vero nostrae sedis sanctae matricis ecclesiae. singulis annis in assumptione
sanctae et gloriosae dei genitris Mariae duos bonos skyfatos eidem tranensi
sedi vestra persolvat ecclesia. decernimus ergo ut nulli omnino hominum
liceat ipsas ecclesias a nobis concessas temere pertubare: aut earum
possessiones auferre. vel ablatas retinere. minuere. vel temerariis vexationibus
fatigare. sed omnia juste ac canonice habita vel habenda. integra conserventur
ad earum ecclesiarum utilitatem profutura. Siquis igitur in crastinum
97
hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire temere
temptaverit. secundo tertiove commonitus. si non satisfactione congrua emendaverit.
reum se divino judicio existere de peretrata iniquitate cognoscat.
atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eisdem
ecclesiis justa servantibus. sit pax domini nostri iesu christi. quatinus et
hic fructu bonae actionis percipiant. et aput districtum iudicem praemia
aeternae pacis inveniant. Et hoc scriptum est per manum Petri nostrae sedis
diaconi ac bibliothecarii. Quod etiam pro ejusdem monasterii securitate
nostro plumbeo sigillo bullari iussimus. Amen.
ab incarnatione domini nostri Iesu Christi. millesimo centesimo. vicesimo
sexto. ac nostri archiepiscopatus sexagesimo tertio. Mense octobre. Indictione
quarta.
+ BISANTIUS TRANENSIS ECCLESIE ARCHIDIACONUS.
+ HOC EST SIGNUM JOHANNIS ARCHIPRESBITERI.
+ Signum tasselgardi sacerdotis.
+ Signum Crisanti diaconi et primicerii.
+ Ista SACERDOTALE FIRMATUR CARACTERE.
Torna all'inizio