|
192
+ In nomine domini, domno basili divina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo
quinto anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense februario, indictione. Ideoque ego infantulo
nomine iohannello filius iohanni, qui sum commorantes intus cibitatem lucerie, clarefacio,
quia iohannes genitor meus per tot temporis spatium ex oc seculo transiens et ego
predictus infantulo cum maria genitrice mea relictus sum, et nunc quidem in parbam etatem
me esse profiteor et a periculo famis et nuditate oppressum pro temporibus malis quod
advenerunt. Ideo et nil habeo, unde vibere valeam; propterea declaro me habere una sorte
in ipsa sortione de ipsi patrui mei nomine grimoaldi et damiani tertia pars da ipsi recipiente
in ecclesia cui vocabulum est sanctorum apostolorum philippi et iacobi et in ipso ortale,
tali quidem sortiones, quali et in ipsa predicta ecclesia et alia rebus territorie culte et
inculte per diversis locis per proprio territorio lucerino pertinentem michi a supradicto genitorem
meum. Unde congruum michi est ex mea hereditate in aliquantulum bindere et
pretium recipere, quatenus de ipso pretium aliquantulum evadere possam et a periculo
nuditatis operiam. Set, dum dicit per doctis hominibus, ut nisi ego ad seniorem et iudicem
proclamaret, et causam mee necessitatis illorum notam faceret, secundum legis rationem
illam vindere minime poteret; Unde pro hanc rem presentia sillitti iudicem abii et illuc
reclamabi, ut ab eius celsitudinem datam absolutionem michi ipsa predicta sortiones de ipsa
predicta ecclesia et de ipso ortale benundandi et in oc tempore pessimo non perirem. Cumque
isdem prephatus iudex meam audisset proclamationem, nec non et nostram vidit inopiam,
193
consideravit isto validissimo tempore ac per semetipsum cum aliis viris deum timentibus
super ipsam ecclesiam et super ipso ortale perrexerunt, ut inquirerent et prospicerent
atque subtilius appretiarent, ut ego prephatus infantulus propter honorem solidorum
damnietatem non aberem, et simul ab anc inhopiam et nuditatem, in quibus oppressu
sum, evadere valeam, antequam mala morte deficiam, ne post meam crudelem necationem
aliquid homo inrationabiliter eam possideam; et ego predictus infantulus exinde coram eis
cartulam emitteret et pretium reciperet, atque ipsis pro corroborandam in ea se suis manibus
asscriberent, ut in futuro firmum stabilemque maneret, et isdem notarius, qui pro
is rationibus cartulam scripserit, sine condemnationem legis ex oc securus maneret.
Cumque isdem iudicem cum ipsis hominibus deum timentibus ipsa sortiones de ipsa
ecclesia et de ipso ortale inquirerent et appretiarent, atque diligenter et subtiliter pro
dei timore prescrutarent, Statimque uno hore dixerunt, ut ipsa predicta sorte mea de ipsa
predicta ecclesia et de ipso ortale valerent uno aureo solido constantino, et per bonam moderationem
adiunxerunt ibi sex miliarisi ex rame bona. Set iuxta temporis qualitatem
arbitratum est, ut non tantum valeret, set minus. Tamen, ut mercedem ibi sit et non peccatum,
diligenter illut explere studuerunt, ut de ex eodem pretium aliquantulum, ut dixi
ab hoc tempore famis evadere possam: quibus prephatus iudicem cum ipsis hominibus deum
timentibus, qui hic subter conscripti sunt, divina inspiratione conpulsus et timore dei perterritum
de mea quod sic agnovit necessitas, continuo michi infantuli firmam vindendi
tribuerunt licentiam. Unde ego supradicta maria genitricem eiusdem infantuli declaro me
quartam partem habere in ipsa predicta sorte de ipso filio meo de ipsa ecclesia et de ipso
ortale pertinentem michi, et quod traditum abuit michi supradicto iohanne viro meo; modo
namque spontanea mea bolumtatem congruum michi est bindere ipsa quartam partem ad
commune cum ipso filio meo, nobiscum adessent advocatorem vel consentientes ragenfrit et
damianus cognatus meus et patruo michi nominato iohannelli. Hec data nos proclamationem,
et ipse iudex data simul nobis solutionem bindendi, una cum ipsi predictis nostris
advocatoribus bone nostre bolumtates, per hanc enim videlicet cartulam benumdedimus tibi
poterisi filio garempoti ipsa predicta sorte nostra de ipsa ecclesia et de ipso ortale in vico
qui dicitur lamacupa, que habet fines ipso predicto ortale. De prima pars, quod est a fine
de ipso vallone et ipsa terra vacua gauperti et dauferi et falconi, qui sunt veri germani
filiique falconi clerici, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona
per latitudo passi duo et duos pedes manuali. De secunda pars, quod est a fine de
ipso ortale grimoaldi et damiani patrui mei, inde sunt per longitudo passi quadraginta
quinque. De tertia pars, quod est a fine de ipsa iamdicta terra vacua de ipsi predicti filii
194
falconi clerici, inde sunt per latitudo passi duo et duos pedes manuali. De quarta autem
pars, quod est a fine de ipso hortale aymerici filii teuzi, inde sunt per longitudo usque
in prioras fines passi quadraginta quinque. Inter iste namque finis et mensure, que
superius cernitur et legitur, de ipso predicto ortale et de ipsa ecclesia de finem in fine,
quantum infra claustrum est, unde nec nobis, neque ab eheredibus nostris, verum etiam
neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reservabimus requirendi. Set, qualiter
edificiata est eadem nostra sorte de ipsa ecclesia et ipso ortale, cum viis et anditis
sui, et cum inferius et superiusque suis, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum
arboribus pomiferis qui in eodem ortale positi sunt, et cum quantum deus donaverit per
suos fideles in ipsa aecclesia, potestatem abeatis amodo et in antea vos et vestris heredibus
tollendi exinde talem sortem, quali a nos recepturi eramus exinde, sine contradictione
nostra et de nostris heredibus requisitione, aut cuiuscumque alteri hominibus; set cum
omnia infra se habentes, ut diximus, integra ipsa sorte nostra, de ipsa ecclesia et de ipso ortale
benundedimus tibi cuiusdicto poterisi emtori nostro possidendum. Unde pro constabiliscendam
tibi hanc nostram benditionem recepimus a te emtorem nostrum ipsum supradictum
pretium: finitum est enim, Ea scilicet ratione, ut amodo et semper eadem nostra benditionem
integram, sicut supra legitur, habere et possidere valeatis, et faciatis exinde, quemammodum
tibi tuique heredibus placuerit. Unde guadia tibi una cum ipsi nostris advocatoribus
dedimus, et mediatorem tibi posuimus benedicto clericum filium martini; et obligamus
nos et nostris heredibus tibi nominato poterisi tuisque heredibus, ut hanc nostram benditionem,
uti prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere debeamus
per invitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quabis ingenium illut tornare et remobere
quesierimus, primis homnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et
decem aurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus
componere obligamus in eadem guadia et per districto ipso mediatore, qui se tribuit vobis
ad pignerandum homnia sua pignera legitimam et inlegitimam tamdiu, donec per invitis
adimpleamus vobis iuxta uius textum cartule. Quem te adelmanno clericum et notarium
hanc cartulam nostre benditionis hasscribere rogavimus, qui et interfuit. Actum in
civitate Lucerie Indictione feliciter.
+ Ego qui supra sillitto iudice
+ Ego poto teste
+ Ego agelfrid.
| |