|
91
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense martio
duodecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice
Romoaldus comes filius quondam Grimoaldi comitis coniunctus est
cum Ademario presbitero monacho et abbate monastterii Beati
92
confessoris Martini, quod constructum est foris hac a Deo conserbata
Salernitana civitate in cacumine montis loco ubi Forma
dicitur, et de ipso monastterio et omnibus rebus stavilibus ipsi monastterio
pertinentibus medietas pertinet Guaiferio et Petro germanis
filiis quondam Iohannis comitis et altera medietas Alfano
filio quondam Petri comitis. et ipse Romoaldus clarificavit sibi pertinere
medietatem de terra cum arbusto et castaneto et querceto
in iamdicto loco in latere ipsius montis, et dixit totam ipsam terram
esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
a parte occidentis finis terram iamdicti monastterii sicut limes
discernit, intra quam ipsum monastterium constructum est et
passus triginta; a parte quasi meridiei similiter finis terram ipsius
monastterii qualiter descendit per medium cristonem et passus
ducentos septuaginta et duos; a parte orientis finis medium
vallum et per eum mensuratas passus quadraginta et quattuor, et
a conpletis ipsis passibus dimisso eodem vallo vadit in partem
septemtrionis per medium limitem non tamen per totum passibus
centum triginta et uno et coniungit in alium medium vallunculum,
et deinde per medium ipsum vallunculum sicut revolvit
passibus hoctoginta et duobus et coniungit in viam antiquam quæ
nunc in usu non est, et deinde per ipsam viam vadit in partem
septemtrionis mensuratis intra ipsam terram prope ipsam viam
passibus centum quinquaginta et quattuor; ab ipsa parte
septemtrionis passus ducentos sexaginta et quinque, qualiter ab
ipsa via ascendit usque iamdictum priorem finem. et ibique
presens ipse Romoaldus ostendit
unum scriptum iudicii et dispositionis qualiter Iohannes comes
fiius quondam Iohannis inter cetera quæ ipsum
scriptum continet iudicaverat et disposuerat ut integra curtis
eius ubi proprie a la Forma nominatur cum omnibus quæ intra
eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis
suis et cum muniminibus ex ea continentibus semper esset in
potestate suprascripti Romoaldi ex parte matris consobrini
fratris sui filii quondam prefati Grimoaldi comitis et heredum
eius, et liceret illum et eius heredes de eo facere quod vellent,
sicut ipsum scriptum continet quod per Grimoaldum
notarium scriptum est vicesimo quarto anno principatus
suprascripti domni nostri Gisulfi, mense nobembri
93
quarta indictione, in quo ego meum nomen propriis subscripseram digitis.
Et ut ipsum scriptum ostensum ac lectum fuit, iamdictus Romoaldus
sicut ei placuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam
vendidit suprascripto Ademario abbati pro parte ipsius monastterii
Sancti Martini integram medietatem quam sibi superius
pertinere clarificavit de tota suprascripta terra per iamdictas fines
et mensuras cum omnibus que intra ipsam medietatem sunt cunctisque
eius pertinentiis et cum vice de viis suis et cum toto et integro
quantum extra suprascriptas fines et mensuras in partibus
orientis et septemtrionis suprascripto Iohanni comiti filio Iohannis
ibique coniunctum pertinuit. ea ratione ut integra ipsa venditio
qualiter super legitur sit semper in potestate ipsius abbatis et
successorum eius et liceat illum et successores eius et partes ipsius
monastterii de ea facere quod voluerint, et nichil ibidem vel coniunctum
sibi ipse Romoaldus remanere dixit. et propter confirmationem
huius venditionis ipse Romoaldus suscepit ab ipso abbate
statutum pretium solidos tarenorum presentis Amalfitanorum monetæ
quinquaginta in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Romoaldus guadiam suprascripto abbati pro parte ipsius monastterii
dedit et fideiussorem ei posuit Ademarium cognatum eius
filium quondam Landolfi, et per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes semper defendere ipsi abbati eiusque successoribus
et parti ipsius monastteri integrum illud quod ei sicut suprasciptum
est vendidit ab omnibus hominibus; et licentiam ei ipse Romoaldus
tribuit ut, quotiens ipse abbas et successores eius et partes
ipsius monastterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Romoaldus
et eius heredes ipsi abbati eiusque successoribus et partibus
iamdicti monastterii non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi abbati
eiusque successoribus et partibus iamdicti monastterii trecentos
auri solidos constantinatos. suprascriptus vero Ademarius cognatus
94
ipsius Romoaldi, quem ipse Romoaldus ut dictum est fideiussorem
posuit, filius fuit iamdicti Landolfi comitis. Et taliter me iubente
Grimoaldus notarius scripsit. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
| |