|
22
In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso
principe, filio quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense deest mensis, tertia
Indictione. Ideoque ego musandus filius quondam maranci clarefacio me habere sortionem
de rebus de concessione de persecitu, et congruum michi est benumdare media ipsa
sortionem mea de ipsa concessione de persecitu ad leo filium quondam arcumanni qui est
havitante in lustra, ubi sum et ego; et, sicut michi iamdictus musandus est congruum,
ante ydoneis subscripti hominibus per anc cartulam benumdedit atque remisit tivi prefatus
leo medietate de omnis rebus, quod michi pertinens de ipsa paratione de persecitu
de terris, et silbis, et pratis, et pascuis, et aquis, et finis, et biis, de omnia de ipsa
rebus mihi pertinentem et omnia intus ipsa rebus habentem, ad securiter et firmiter amodo
et semper tu tuisque heredibus illud habendum, dominandum, possidendum et omnia inde
faciendum quod volueritis, et pro firmam stavilitatem recepit a te tari septem in omni
finitione, sicut inter nos stetit. De qua per combenientia ego predictus musandus guadia
tivi prefatus leo dedit, et mediatorem tivi posuit balsamus filius quondam fasani de loco
batolla; et per ipsam guadia obligo me iamdictus musandus et meis heredibus amodo
et semper defensandum tivi nominatus leo et ad tuis heredibus cuncta suprascripta nostra
benumdatione da omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da pars uxorem
meam. Et quando per vos ipsos inde volueritis esse autores, qualiter volueritis, cum omni
23
monimine et ratione quas inde habueritis. Quod si taliter omnia suprascripta etc. Statuta
mulcta viginti solidorum auri Constantini. Et taliter scribere rogavimus te talarico presbiter
et notarius, actum cilento.
+ Ego iohanne presbiter
+ Ego iohanne presbitero.
| |