Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1057 » Pag 1 - 2

7.1057
1
2

1
MLVII
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et hoctabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus illius
amalfi et sirrentu, et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi
eius filii eximii principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie et calabrie,
mense ianuarius, quartadecima indictione. Ante me iohannem iudicem coniunti sunt leo,
et urso, et lupenus, et iohannes germani et filii quondam iannaci atrianensis, qui dictus est
curiale, cum leo, et mauro, et sergi germani et filii quondam marini curiale, et per ipsi
filii iannaci ostense sunt scripte, et ipse scripte legere feci, et qualiter ipsi filii iannaci
dibiserunt rebus que commune abunt cum ipsi filii marini foras ac cibes in locum beteri,
et fecerunt inde due sortes: primitus quidem dibiserunt terra et binea illorum de eodem
loco in quod cammare et turre est et alie fabrike, et dibiderunt illut in due sortes, una
sors fecerunt inde in partem occidentis et alia in partem orientis. Ipsam sortem, a parte
occidentis abet fines et mensuras: a parte septemtrionis fine media sepe, iusta ipsa sepe
sunt passi biginti duo, abinde rectum abiente in partem meridie inter ambo ipse sortes
usque in facie de muro abiente rectum in partem orientis per medium ipsum muro mensurate
per facie de ipsum muro in partem orientis passi sex, usque facie de parietem de
ipsa cammara; hab inde a medio ipso muro abiente in partem orientis inter ambe ipse
cammare usque facie a foras de parietem de ipse cammare abinde rectum abiente in partem
meridie per facie de parietem de ipse cammare, et laxante ipsum parietem et pergentem
in partem meridie rectum usque in ripa que est super mare: ab ipsa parte meridie fine
ipsa ripa: a parte occidentis fine media sepe et limite, qualiter ascendit usque in priore
fine. Et adiunserunt in ista sorte tota terra et binea, que comune abunt in eodem loco in
quod cammara vetusta est, et de una parte coniuntum est ad bia., que ascendit da platamone: de totum istud fecerunt ipsi filii hiannaci esse primam sortem cum bice de bie sue.
Ipsa halia sorte fecerunt partem illam da oriente de illut, in quo ipse cammare et turre
2
est, et abet fines: da parte septemtrionis fine media sepe et mediam parietem fabritum,
sicut rebolbit et badit in partem orientis usque in ripa: a parte orientis et a parte meridie
fine ripe que sunt super mare: a parte occidentis fine ipsa priore sorte, sicut rebolbit per medio
ipso muro et inter ambo ipse cammare et rebolbit in parte meridie per facie de ipso
parietem de ipse cammare, qualiter dixerunt, usque in ipsa ripa. Et adiunserunt in ista
sorte tota terra et binea et silba illorum de eodem loco, que habunt a lu staffilu, et de
pede coniuntum est ad flubio beteri, et de super capite coniuntum est ad bia pulpica. Et
adiunserunt in ista sorte tota terra et binea illorum que commune abunt in locum bosanola,
que est subtus et propinquo ecclesie sancti angeli, et de una parte coniuntum est ad
bia pulbica. Et adiunserunt in ista sorte tota rebus illorum, quam communem abunt in
locum passciano: de totum istut fecerunt esse ipsi fili hiannaci aliam sortem cum bice de
bie sue. Tantum illis et illorum heredibus, qui ipsam sortem da parte occidentis compreenserit,
dent bice de bia had illis et ad illorum heredes qui ipsam sortem da parte orientis
compreenserit, et fiant ipsa bia per capite de ipsa sorte da parte occidentis iusta ipsa sepe,
ubi sunt mensurati ipsi biginti duo bassi, et fiant ipsa bia latitudo in omni loco passum
nnum, ut omni tempore inde ingrediant et regrediant cum omnis illorum congruitatis
iusta ration illis et illorum heredibus, qui ipsam sortem da parte orientis compreenserit.
Et illis et illorum heredes, qui ipsam sortem da parte occidentis compreenserit, semper
potestatem abeant fodere et sepulcra facere in capite de ipsa rebus de bosanola, et ponere
ibi omini hillorum defunti propinque ipsa ecclesia; et quale pars de ipse sortes perdiderint,
absque colludium unus alterum inter se illis et illorum heredes per partem exinde restaurare
iusta ratione: suprascripta mensura mensurata fuit ad iusto passum ominis. Et cum fuerunt
lecte ipse scriptiones, prius inde conprenserunt ipsi filii marini ipsam suprascriptam priorem
sortem, qualiter illam fecerunt esse primam sortem. Et ipsi filii iannaci comprenserunt
ipsam secundam sortem, qualiter illam fecerunt esse secundam sortem: hec sortes per partes
inter se compreenserunt et tradiderunt cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis
et cum bice de bie sue, pars partium illis et illorum heredibus suam sortem abendum et
faciendum per partes unusquisque de sua sorte, qualiter illas superius compreenserunt, omnia
quod boluerint. Et guadia ipsi filii iannaci, leo, et urso, et iohannes, et lupenus ipsorum filii
marini, leo et mauro et sergi dederunt et fideiussorem eorum posuerunt iohannes atrianensis
filius quondam iohanni pilusini; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta centum auri
solidorum constantinianorum. Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
Torna all'inizio