Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.135 » Pag 319 - 320

10.135
319
320

319
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo nono et tertio
anno temporibus domni Robberti gloriosissimi duci, mensis
aprelis tertia indictione. Nos Iohanne filius quondam Radoaldus
et Gayta relicta eidem Radoald, qui sumus mater et filio, coniuncti
sumus in combenientia cum domno Abalsamus abbas
Sancti Magni et nos Iohannes et Gaita clarificamus nos abere sortionem
in Persecitum cum aliis nostris consortibus qualiter ipsum
preceptum declarat et est nobis congruum coram bonorum hominum
et licentia sub suprascripto ministerio venumdare atque retradere
integra scripta nostra sortione de predicto Persicitu tibi
eidem abbas, ut tu et pars ipsum monasterium faciant de eo quod
vobis placuerint cum omni pertinentia infra se habentibus et vice
de viis; et per firma stabilitate recepimus nos mater et filius a te
predicto abbate auri tari viginti in omni deliveratione sicut inter
nos stetit. et gudiam tibi iamdicto domno Abalsamus abbas
dedimus et fideiussorem tibi posuimus Maracdus filius quondam
Ursus de locum qui dicitur Serra et per ipsam gudiam obligamus
nos mater et filius et nostris heredibus semper defensandum
ad pars ipsum monasterium predicta nostra venumdatione
atque traditione da omnes homines et, quando vos et pars
ipsum monasterium de eo voluerit esse defensores cum omni monimine
et ratione quas de eo habueritis, licentiam habeatis; et si
sicut scriptum vel ex eis quicquam remobere vel contradicere voluerimus
per nos vel per apposita persona aut nostros heredes, per
ipsam gudiam obligamus nos mater et filius qualiter dicti sumus
et nostris heredibus componere cum ipsa summissas nostras
tibi iamdicto abbate et ad pars ipsum monasterium et cuius
hec cartula pro vice vestra in manus paruerit viginti auri
solidi de Costantini et que supra legitur firmiter permaneat. et ego
320
predicta mulier Gaita omnia per metipsa egi, quia illius etatis me
esse confiteor cui nec autori nec curatori auxilium esse indiget uniter
cum ipso mundoald nostrum et hibi eum astante. Quod scribsi
ego Landus presbiter et notarius et interfui. S.
+ Ego Rainaldus presbiter.
+ Ego Maraldo.
Torna all'inizio