Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.61 bis » Pag 238 - 238

1.61 bis
238
238

238
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo primo, et vicesimo quarto anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et sexto anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense hoctuber, quintadecima indictione. Memoratorium factum ha me Iaquintus
presbiter filio Iohanni, eo quod intus civitate Abellini ante nobiliorum
subscriptorum testium per vona combenientia guadiam michi dederunt Iaquintus
diaconus et Iohannes, germani et filii Iaquinti, qui fui harchidiaconus, et
mediatores michi posuerunt se ipsis. Eo tinore ut quando ego vel meos eredes
potuerimus abere hominem at legem, qui nobis contraberint de ipsam rebus
nostra, qui est castanietum et terra de loco ubi Mandre dicitur et ubi Silba de
Adulo nominatur, propinquo ecclesie Sancte Marie, quod illis michi vendiderunt,
tunc debeat se plicare ipsi nominati germani Iaquintus diaconus et Iohannes
et illorum eredibus et recipere ha nos ipsum hominem in manum, et sic
illut nobis defendat, sicut testum de ipsa cartula mea continet, que scripta est
per Fusco harchisubdiaconum et notarium per supradictam guadiam et se ipsi
mediatores. Et hoc brebe scripsi ego Fusco harchisubdiaconus et notarius et
interfui.
+ Ego Ioannes.
+ Ego Ioannes.
Torna all'inizio