|
268
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem petrus filius quondam iaquinti
coniunctus est cum iohanne filio quondam ursi qui dictus fuit aurifex. Et ipse petrus monstravit
ipsi iohanni quadraginta auri tarenos ex presenti moneta. ut in completo uno anno amodo dinumerato
ipse iohannes et eius heredes reddere ipsi petro et illius heredibus quadraginta octo
auri tarenos bonos de moneta que tunc in hac civitate formavitur ad faciendum de eis quod
voluerint. Et ob hoc ipse iohannes apposuit ipsi petro integram octabam partem suam de uno
molino quod cum eodem petro et cum aliis suis consortibus commune habet in loco veteri
suptus monte in quo aqua que dicitur destillanti decurrit cum inclita octaba parte de iscliis
et arcaturiis et ripis et omnibus ipsi molino pertinentibus et cum integra octaba parte de una
cripta lapidea que in latere montis facta est et de isclitella que est ante ipsam criptam et super
ipsum molinum et per eandem isclitellam via ducit. Et de sedecim partibus unam de tota terra
cum vinea et vacuo que est in monte de catabulo quam dixit esse coniunctam: A parte septentrionis
ad terram ipsius petri et aliorum et in eadem parte per viam que intra ipsam terram
ducit mensurati passi quinquaginta sex. et a parte meridiei coniunctam ad ………..
mensurati passi septuaginta et in medium per trabersum mensurati passi quinquaginta unum
iusta passu hominis mensuratis. et a parte orientis coniunctam ad terram pastenatorum …
............. et consortibus eius dixit esse obligatam et ab occidente ad terram aliorum.
Ea ratione ut si in iamdicto completo anno ipse iohannes et eius heredes ipsos quadraginta
octo tarenos ipsi petro et illius heredibus, sicut suprascriptum est., non reddiderint, tunc
simul illuc cum doctis hominibus pergant qui ipsam octabam et sextadecimam partes quas ut
suprascriptum est, ipsi petro apposuit, iuste appretient, et quantum per eos appretiate fuerint,
269
tantum pretium ipse petrus et eius heredes ipsi iohanni et illius heredibus tribuant coram
iudice istius civitatis, computato in ipso pretio iamdictos quadraginta octo tarenos, et firment
ipsi petro et illius heredibus coram ipso iudice ipse iohannes et eius heredes totum et integrum
illud quod ei, ut suprascriptum est, apposuit cum vice de viis suis et cum omnibus intra
se habentibus et suis pertinentiis per cartam venditionis secundum legem factam, et a puplico
istius civitatis scriba scriptam, cum guadia et idoneo fideiussore et pena obligationis et sicut ipsius
terre est consuetudo. Et hoc convenit inter eos ut ipse iohannes et eius heredes tam intra
ipsum annum quam et ultra eum nullo tempore habeant licentiam cuicumque illud quod ut
suprascriptum est ipsi petro apposuit vel ex eo vendere donare aut obligare vel per quemlivet
modum alienare nisi ipsi petro et illius heredibus integrum illud vendant pretio iusto quo per
doctos homines iuste appretiatum fuerit. Et faciant ipse iohannes et eius heredes scire ipsum
petrum et eius heredes pro eo emendo per tertium constitutum usque dies triginta sex, et si
infra ipsa constituta ipse petrus et eius heredes illud ut suprascriptum est noluerint, tunc post
ipsa constituta ipse iohannes et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint.
Nam si ante ipsa constituta ipse iohannes et eius heredes cuicumque alteri illud vel ex eo
vendiderint, donaverint vel obligaverint aut quocumque modo alienaverint, sicut de eorum
pareat potestate subtractum, tunc totum et integrum illud sit in potestate ipsius petri et heredum
eius cum vice de viis suis ad faciendum de eo quod voluerint ipsi petro et illius heredibus
defensatum ab omnibus hominibus. Et quando ipse petrus et eius heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint. Et si intra ipsum annum vel ultra
eum ipsi petro et illius heredibus ut suprascriptum est, illud vendere voluerint, tunc accepto
ipso iusto pretio coram iudice istius civitatis illud ipsi petro et illius heredibus vendant cum
guadia et idoneo fideiussore et pena obligationis sicut lex et consuetudo istius est civitatis.
Sic tamen ut si intra ipsum annum vel in completo eo illud ipsi petro et illius heredibus vendiderint,
imputent sibi ipsos tarenos quos ei mutuabit intra ipsum iustum pretium et iamdictam
eorum usuram per rationem sicut eos intra ipsum annum tenuerint; et si de ipsa sextadecima
parte sua de ipsa terra cum vinea et vacuo intra ipsum annum romoaldo naturali filio suprascripti
ursi ipse iohannes donare voluerit, potestatem habeat ex ea illi donare quantum voluerit,
sic tamen ut illud quod de ea ei ut dictum est donatum fuerit, ipse romoaldus et eius heredes
semper habeat obligatum ipsi petro et illius heredibus in omni ordine et tenore, quemamodum
ipse iohannes illud ut suprascriptum est ipsi petro et illius heredibus obligavit. Et si illud
quod, ut dictum est, apposuit minus ex ipsis tarenis cum iamdicta eorum usuram per rationem
quantum tempus eos tenuerint, cum intra ipsum annum vel completo eo vendere voluerint, appretiatum
270
fuerit, tunc quod appretiatum fuerit pro eadem venditione ipse iohannes et eius heredes
sibi imputet et quod superfuerit ipsi petro et illius heredibus reddant. Et per convenientiam
ipse iohannes guadiam ipsi petro dedit et fideiussorem ei posuit Amatum filium quondam guiconis.
Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsi
petro et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, componere ipsi petro et illius heredibus quinquaginta auri solidos
constantinos et sicut superius scriptum est adimplere. Verumtamen hoc memoramus quoniam ipse
petrus dixit sibi pertinere de integro ipso molino et de ipsis isclis et ripis et arcaturiis et omnibus
sibi pertinentiis et de iamdicta cripta et isclitella ante eam et de inclita ipsa terra cum vinea
et vacuo quartam partem integram minus quintam partem ex ipsa quarta parte. Et ipsa isclitella
ante ipsam criptam a parte meridiei coniuncta est ad medium fluvium qui boneia dicitur.
Et ubi superius quasi aliud descriptum videtur esse, nichil aliud legitur nisi octabam et sextadecimam.
quod autem inter virgulos superius scriptum est, legitur annum, et taliter te romoaldum
notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |