|
48
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari, et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense martium, quinta indictione.
49
Ideoque ego drogocaro filius landoni comiti, sicut michi congruum est, mea vonam
voluntate ante subscripti testes per anc cartulam venumdedimus tivi maranci presbiteri
filio petri una pecia de terra vacua, quod aveo in locum intus castello de muntorum
rotense finibus, qui est per ec finis et mensurie: da pars occidentis fine media
strectola, inde sunt pedes viginti …….. septemtrionalis fine tuaque maranci presbiteri,
inde avet pedes ………. a pars orientis fine media strectola, sunt inde pedes viginti
………. meridie fine petri filii isi, inde avet pedes sideci, totu ad iusto pede
manum omini mensuratum; ec vero terra ipsam per iamdicte finis et mensurie totum et
inclitum, cum omnia intro se avente omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de via
sua, illut tivi predicti maranci presbiteri venumdedimus; tantummodo dedimus tivi via,
ut omni tempore intrare possatis in ista predicta nostra venditione, quod est in partem
illa da occidente da ipsa platea que pergit ad murum eiusdem castellu, tam et ecclesia
sancti stefani, que est erga fine de eredes mili, sicut erea ipsu plescum discernit, ut inde
ingrediatis et regrediatis cum omnes vestra congruetate, ad securiter et firmiter amodi
semper vos et vestris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum
quod vobis placuerit. Et pro confirmanda et staviliscenda anc nostra venditione
nuc a presentis recepimus a te predicto maranci presbitero duo auri tari voni in omne deliveratione,
finitoque ipso pretium aput nos, de qua per vonam convenientia guadia tivi
maranci presbiteri dedimus, et mediatorem tivi posuimus iaquintu presbiter filius maraldi;
et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta auri solidorum viginti constantinianorum. Et taliter
scrivere rogabimus te dumnando clericum et notarium, actu muntoru feliciter.
+ Ego Dauferi
+ Ego iohannes.
| |