|
222
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense magius, undecima indictione. memoratorium factum a me russemannus
clerico filio amati presbiteri, eo quod ante dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte
marie pertinentem supradicto domno principi et iohanni comiti germano eius, et ibique
astantibus subscripti testes, per demandatione ipsius abbatis tradidit sparani de felecta
filio leoni una pecia de terra bacua cum aliquanti insiti in ipso locum felecta propinquo
casa suaque sparani, quod ego a pars ipsius ecclesie in beneficium teneo per ec fines et
mensurie: de una parte fine bia, et est per longitudo de duobus partibus sunt ana triginta
passi per latu, et per latitudo de duobus capite sunt ana biginti octo passi: totum ad iusto
passum omini mensuratum inclitum illut, sicut diximus, ei tradidimus tali ordine, ut amodo
et omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatis illut tenendum, et fobee et omnis
sue utilitatis iusta ratione ibidem faciendum, et amodo totum illut pastenare arbustum de
bono vitineo et pomis, sicut meruerit, et amodo illut cludere, et clusum illut abeant; ad
completi vero nobem anni, ut amodo se compleant, abeant in tota suprascripta rebus arbustum
de bone bitineo et pomis, et clusu, totum vonum lavoratum, et cultatum, et surtum,
et operatum, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut vene pareat factum;
et abinde omni tempore per annum suo tempore totum ipso arbustum de super et de subter
lavorare et cultare et propaginare, et ubi arbores et vites meruerit, illut ibidem plantare
et surgere et cludere, et clusum semper illut abeant, sicut meruerit, et sic per annum,
quando meruerit, totum illut laborare, ut proficiant et non disperant, et salbum illut
faciant; et a quo amodo parutus fuerit, ut vinum inde exierit per annum de vindemie,
faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, aut illuc
nos pergamus, et illis totum ipso arbustum suo tempore vindemiare, et poma inde colligere,
et omnis binum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique inter nos dividamus
in tertiam partem: nos tollamus inde una tertiam parte, et illis due sortis; et ipsa
nostra sortionem de ipso vinum illis per annum ibique in domus sua reponere in organea
nostra per illis vona conciata, sicut meruerit, et faciant illut salbum, dum illut
inde tulerimus, absque degeneratione et ingne; et de que per annum in ipsa rebus seminaberit,
per annum faciant me scire vel pars ipsius ecclesie, ut missum nostrum illuc
223
dirigamus, et omnis victum et lavorem quod ibi abuerit, ibique ad aira inter nos dibidamus
in tertiam partem: nos tollamus inde una tertiam, et illis due sortis: nos vel missum
nostrum, dum pro omnis nostra sortione exinde de vinum et de victum ibidem steterit,
illis eum notrire secundum sua possibilitatem; et si da ipsi nobem anni completi de
ac terra salernitana exierit aliiubi ad abitandum, aut si talem facerit culpa unde ceciderit,
inclita suprascripta rebus rebertas ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum inde
quod boluerit; et si infra tribus anni ibidem rebersi fuerit, vel ubi in gratia pervenerit
de ipsa culpa, rebus ipsa ad illorum perveniant potestatem, tenendum et lavorandum illut
in suprascripta ratione: tantum ipsum annum si fuerit lavoratum, liceat nos ipsum frudium
inde tollere. de qua per bona combenientia guadia mihi ipse sparanus dedi, et mediatores
mihi posuit seipsum et aloardu filium ......; et per ipsa guadia obligavit se et
suos eredes, ut si omnia suprascripta nobis non adimpleberit, et illut vel exinde remobere
aut contrare quesierit, componere obligavit se et suos eredes mihi vel in pars ipsius ecclesie
biginti auri solidos constantinos, et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ ego roderisius me subscripsi.
+ ego petrus me subscripsi.
| |