276
+ In nomine Sancte et individue trinitatis Anno ab incarnatione domini
nostri Iesu Christi millesimo centesimo secundo atque secundo anno
Regnante domino nostro Rubberto inclitus comes Mens hoctuber decima indictione.
Omnis homo qui ad gaudia eterni regni desiderat pervenire. Congruum
est sublebare hecclesias et monasterias pro salute anime sue et remissione
peccatorum. ad statum virtutis. Quapropter Ego Rubbertus dei
gratia inclitus comes pro salute anime mee et de patre vel matre mea. nostrorumque
parentum salute Offero primis deo et in monasterio Sancti Nicolai
Confessoris Christi et in manibus tuis domino Guibaldus monachus
et prepositus cenobii huius Tuisque posterioribus astante tecum advocator
Godelferius filius laitus trumarcha Hoc est enim quod offerui in predicto
monasterio duo putee da aquam recipiendum quod ego abui. in ipsa silbam
in loco qui vocatur ispiano pertinentiis civitatis monopoli qualiter sunt ambo
predicte putee cum aquisductis illorum et cum omnibus suorum pertinentiis.
In tali ordine offerui ego qui supra comes ambo predicte putee de
predicto loco ut ab odierno die in antea perpetualiter sint in potestate
eiusdem monasterii eiusque rectoribus una cum superioribus supterioribusque
suorum et cum aquisductis illorum cum trasitibus et exitibus illorum cum
omni utilitate de predicti monasterii usque in vias puplicas vel cum omnia
infra se abentibus et continentibus faciendum ex eis et in eis omnia ut
vestra fuerit voluntas. sine omni contrarietate et requisitione mea qui supra
comes meisque hordinatis. vel nostris posterioribus. Et hoc preceptum nostre
offertionis. et oblationis Stabilem et firmum sit per evum et ego et
277
nostris heredibus defendamus illam da omnis homines qui tecum prephato
domino Guibaldus prepositus vel cum tuis posterioribus de predicto monasterio.
causare aut contendere boluerint quommodocumque et pro causa
stabilitatis atque firmitatis. et signum sancte crucis mea manus feci suptus
in hac cartula et nostro plumbeo sigillo bullari precepi et iussi testari Leonis
Iudex nostre curie Florualdus Iudice et Athanasii et Petri Iudici et scribere
commisi per manus Scribono notarius noster qui et interfuit
+ Signum proprie manus meae qui supra Robbertus Comes
+ Signum proprie manus Elarverarius
+ Ego qui supra Monopolitanus . . . . . Iudex hec firmavi
+ Testis Athanasius sum carte providus huius
|