|
250
In anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo octabo,
temporibus suprascripti domni nostri Robberti, mense augusto
indictione prima. Ante me ipse Iohannes filius Ursi Atrianensis
per convenientiam guadiam dederat Sergio filio Mauri
Atrianensis et fideiussorem ei posuerat Iohannem Atrianensem
filium quondam Constantini de Comite Marino et per ipsam guadiam
obligaverat se tollere legitiman uxorem sibi habendam puellam
nomine Anna filia suprascripti Mauri et dare ei per firmum
scriptum quartam partem ex omnibus rebus suis stabilibus et
mobilibus quas habebat et habiturus erat ad faciendum ex ea ipsa
Anna secundum legem quod vellet. et a quo ipsam Annam apud se
uxorem habuisset quiete et pacifice cum ea vivere et bene eam habere
et colere sicut alii eius pares qui bene habent et colunt suas
uxores et iniuste ei non facere; et si iniuste ei fecisset, quantis vicibus
pulsatus fuerit ab ipso Sergio et ab eius heredibus vel ab eo cui
scriptum ipsum in manu paruisset et euvangelia ei parata fuissent
et ille non fuisset ausus iurare secundum legem ad ipsa evangelia
quod iniuste ei non fecisset, per omnes vices obligaverat se componere
ipsi Sergio et eius heredibus vel cui ipsum scriptum in manu
paruisset viginti auri solidos constantinatos, sicut ipsum
scriptum continet in quo ego nomen meum descripseram, qui
et alia continet.
| |