117 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo septimo: sed et 
constantino magno imperatore fratre eius anno quinquagesimo quarto Die vicesima 
prima mensis iunii indictione quintadecima neapoli: Ideoque ego petro 
qui nominatur paramitromeno filio quondam domini marini. tecum denique 
domino martino venerabili presbytero custus vero ecclesie sanctorum cosme 
et damiani de vico qui vocatur posulum qui et armentariu dicitur. de altercatione 
que inter nos habuimus. propter finie qui est inter terra mea qui 
est a parte septentrionis. et inter terra tua qui est a parte meridiana. posita 
vero in loco qui vocatur septitum ad sanctum sossium. unde te quesibi 
dicendo pars mea. Ut tu prebaricasset ipsa fine qui fuit inter memorata 
terra mea et inter ipsa terra tua hoc est a fine de secundo termine qui 
est fictus a parte horientis inter iamdicta terra mea et inter memorata 
terra tua et qualiter badit usque. ad tertium termine que est fictus a parte 
hoccidentis iusta terra domini sergii gruccia anima. et introisset intus memorata 
terra mea. pars autem tua hasserebat ut omni tempore sic fuisset finis 
inter memorata terra mea qui est a parte septentrionis et inter memorata 
terra tua qui est a parte meridiana quomodo exfinat sepis qui modo ibidem est 
seum et unum termine que ibidem fiximus inter memoratum secundum termine 
qui est fictus a parte horientis et inter memoratum tertium termine qui 
est fictus a parte hoccidentis iusta ipsa terra memorati domini sergii gruccia 
anima. et sic illut autor tuus et tu illud tenuistis et dominastis per quadraginta 
annos: et dum taliter altercassemus iudicatum est exinde inter nobis ut 
pars tua mihi prebere sacramentum et dicente mihi ut omni tempore sic 
fuisset finis inter memorata terra mea qui est a parte septentrionis et inter 
memorata terra tua qui est a parte meridiana. qualiter ipsa sepe qui modo 
ibidem est et memoratus termine qui ibidem fiximus inter memoratum secundum 
et tertium termine qui ibidem de antea fictos fuerunt exfinant. et 
sic ipse autor tuus et tu illud tenuistis et dominastis per quadraginta annos. 
ego autem ponere tibi exinde securitate. IDeoque et impresenti recepi a 
parte tua memoratum sacramentum dicente mihi ut superius hasseruisti et 
118 
definibi exinde tecum in omnibus et amodo et semper sic fiat finis inter 
memorata terra mea qui est a parte septentrionis et inter memorata terra 
tua qui est a parte meridiana qualiter ipsa sepe qui modo ibidem est et memorato 
termine que ibidem fiximus inter memoratum secundum et tertium 
termine qui ibidem de antea fictos fuerunt exfinant absque. omni mea vel de 
meis heredibus qualibet contrarietatem vel requesitionem imperpetuum. et si 
quavis personas te aut heredes tuis exinde quesierit aut contraberit per me 
aut per meis heredibus tunc ego et heredes meis tibi tuisque. heredibus 
exinde desuper tollere debeamus absque. omni data occansionem: Quia ita 
inter nobis iudicatum est: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore 
contra hanc chartula securitatis ut super legitur venire presumserimus et in 
aliquit offensi fuerimus per quovis modum aut summissis personis tunc componimus 
tibi tuisque. heredibus auri solidos viginti bythianteos: et hec chartula 
securitatis qualiter continet sit firma: scripta per manus petri curialis 
scribere rogabi per indictione memorata quintadecima + Hoc signum + manus 
memorati petri qui nominatur paramitromini quod ego qui memoratos 
ab eum rogatus pro eum subscripsi + 
+ ego sergius filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini marini testi subscripsi +
  |