|
218
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, mense ianuarius, undecima indictione. memoratorium factu a me petrus filius
idem petri, eo quod in nuceria ante mirando iudex et alii testes per bona combenientia
tradidi ego ad lavorandum malfrede filio madelmi de nuceria una pecia de terra mea cum
arbustis vitatis de ipso locum nucerie, ubi a lu valneo dicitur, per ec finis et mensurie:
a pars orientis fine via puplica, sunt inde passi quinquaginta sex: a septemtrionis fine
sicut pariete antico discernit, inde sunt passi septuaginta hocto: ab occidente similiter
via puplica, sunt inde passi triginta unum et cubito unum; et da inde abiente in pars
orientis, sicut inde fundamenta de pariete vetusto discernit, et inde passi quinquaginta
quadtuor; revolvente per ipsa fundamenta de ipsi parietibus in pars meridie passi viginti
et cubito unum; iterum revolvente per ipsa fundamenta de ipsi parietibus in pars orientis
et inde se coniungente ad ipsa via priora fine, sunt indeque passi quadraginta unum minus
cubito unum; et per ipsa via, que est a pars occidentis, sunt passi triginta unum et
cubito unum, totum ad iusto passum homini mensuratum: istut per iste finis et mensurie
cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de ipse vie inclitum illut
ego ipsius madelfrede tradidi vice mea et vice rodelgrimi germanus meus tali ordie, ut
amodo usque duodecim anni completi ille et suos eredes sue potestatis illut tenere et dominare,
et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem facere, et annualiter apto
tempore de super et de suptus eos lavorare et cultare secundum consuetudinem de ipso
locum, et ubi meruerit, arbores et vites et propagines illis eos ibidem plantare et propaginare,
ut bene paread lavoratum et cultatum; et per vindemie annualiter faciant nos et
nostris eredibus scire, ut pergamus, aut dirigamus ibidem missum nostrum, et adsignemus
nos illorum organeum bonum da vinum, et illis eum conciare et studiare, sicut meruerit,
et reponant illum intus casa sua in quo illis abitaverint, et ipso arbustum vindemiare; et
quantum vinum inde exierit, apto tempore ad palmentum suum illum inter nos dividamus:
219
nos nostrisque heredibus, vel missum nostrum tollamus eos medietatem, et ipsa halia
medietate sibi abeant, faciendum inde per partes quod voluerimus; et ipsa nostra sortione
reponant illis eos vobis intus ipso organeum nostrum, et annualiter salvum illut nobis
faciant, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et igne et mures; et dum ibidem
steterimus nos vel missum nostrum per vindemie pro recipiendum ipsa nostra sortione,
illis nos nutrire secundum illorum possivilitate, et deant nobis palmentatica et terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum: ad completum ipsum constitutum licead illis exinde
exire; et si casa vel reditum ibidem facta abuerit, liceant illis illum inde tollere cum
omnis alia sua causa, et portare illos ubi voluerint, sine contrarietate nostra, et inclita
ipsa nostra tradictio remittad ad potestate nostra et de nostris eredibus. Unde per bona
combenientia guadia michi ipse malfreda dedit, et mediatorem michi posuit sellictus filius
petri; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum. et
hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. Verumtamen et hoc
recordamus, ut ipse malfreda, vel eius eredes portent ipsa nostra sortione de ipso vinum
usque cellarium nostrum, quod abuerimus ad ipsa curte nostra da casa sellicti filii (deest
nomen), et ipsum organeum per illis fiad conciatum, sicut meruerit. ego iohannes clericus
et notarius ec subiunxi.
+ Ego qui supra mirandus iudex
+ ego ademari notarius me subscripsi
+ ego machenolfus.
| |