16 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno Imperatore anno quadragesimo tertio: sed et 
Constantino frater eius magno Imperatore anno quadragesimo: die quintadecima 
mensis magii indictione primi neapoli. Antiqua Consuetudo huius 
civitatis est ud qualecumque chartula aud dispositum vel testamentum annotaberint 
qualecumque Curialis aut notarius vel tabularius. sibe primarius 
qui huius civitatis prefuerid illa vel illud sternere et atimpleret ud pro 
hoccansionem neminem periret: Nunc autem benerunt michi: mastalo primario 
note testatem de chartula offertionis quem scripsit quondam iohannes 
Curialis qui cognominabatur billusi set pro divina vocationem minime ille 
sternere concurrid. proinde et ego memoratus mastalus primarius secundum 
consuetudinem in anc pagina scribo et atfirmo illa ud de omnia et 
in omnibus que continet firma et stavilis permanead. quibus ipse note continet 
ita: + : die sexta mensis iunii indictione undecima neapoli: Certum est me 
iohannem filio quondam karemmanni de munianum territorio cymmitirense: 
A presenti die promtissima voluntatem offero et trado tivi domino 
sergio venerabili ygumeno monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc 
congregatus est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani in loco qui 
nominatur casapicta situm in biridiario et per te in memorato sancto et 
venerabili tuo monasterio. sanctamque tua congregationem monachorum. 
pro anima mea. Idest integra portionem meam de integrum holibetum 
positum in memorato loco. et nomminatur ad auriolum: una cum introitum 
suum et omnibus sivi pertinentibus. que aduc et indivisa reiacent ipsa 
portione mea exinde una cum alia portione basilii germani mei. et ipsa 
portione mea et portione memorati germani mei est uncias sex inter ambi: 
et ipsas sex uncias nostras aduc iterum indivisas reiacent cum similes sexuncias 
vestras memorati vestri monasterii: Unde nichil michi exinde aliquod 
remansit aut reserbavi nec in alienam cuiusque personam quod apsit commisi 
potestatem: et a presenti die et deinceps prenomminata memorata integra 
portione mea exinde ut super legitur a me vobis sit offerta et 
tradita in vestra vestrisque: posteris sint potestatem queque exinde facere 
17 
volueritis. et neque a me memorato iohanne neque a meis heredibus nec 
a nobis personam summissam nullo tempore numquam vos memorato domino 
sergio venerabili ygumeno aut posteris vestris nec memoratus sanctus et 
venerabilis vestro monasterius quod apsit abeatis exinde qualibet requesitionem 
aut molestiam per nullum modum in perpetuum. quia ita michi placuit: 
si autem ego aut heredibus meis quobis tempore contra anc chartulam 
offertionis ud super legitur benire presumpserimus et in aliquid offensi fuerimus 
per quobis modum aut summissam personam tunc componimus vobis 
posterisque: vestris auri solidos viginti bythianteos et ec chartula offertionis 
ud super legitur sit firma in perpetuum: quod vero chartula offertionis 
sicut superius legitur secundum consuetudinem manus meas proprias scripsi 
ego memoratus mastalus primarius die et indictione memorata prima + 
hoc signum + manus memorati iohanni quod ego qui memoratos pro 
heum subscripsi + 
+ [..] + domini andreae 
+ sergius + domini aligerniΙ 
+ [..] + domini andreae  
+ Ego mastalus primarius Curie huius civitatis neapolis qui memoratos 
post subscriptionem memoratorum testium quos ego hic manibus meis prenotavit 
heo quod defuncti sunt. et in ipse note huius Chartule prenotati 
sunt. Ideoque secundum consuetudinem Complevi et apsolvi per indictione 
memorata prima +
  |