Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1388 » Pag 332 - 333

8.1388
332
333

332
+ In nomine domini, vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense februario, tertia indictione. Ante me siconem comitem et iudicem iaquintus filius
quondam madelmi, et adelarius filius quondam romoaldi coniuncti sunt cum stefano amalfitano
filio quondam iohannis qui dicebatur da lu valneu. Et sicut ipsis iaquinto et adelario congruum
fuit bona eorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam vendiderunt ipsi stefano integram
terram vacuam illorum foris hanc salernitanam civitatem de loco transboneia ubi proprio lempe
vocatur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte
occidentis finis vallone, et passi quadraginta sex per quod via decurrit: A parte meridiei, et
passi quinquaginta duo. Et est ibi lata ista terra rectum in parte septentrionis usque finem
aliorum passi quadraginta duo. Et ab ipsis quinquaginta duo passi vadit in partem quasi
septentrionis usque via puplica passi septuaginta. Ab ipsa parte septentrionis est finis aliorum,
passi quinquaginta usque ubi completi sunt ipsi quadraginta duo passi. et abinde descendit
iuxta ipsam finem aliorum usque ipsa via qua ducit per ipsum vallonem passi triginta sex
cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis. Ea
ratione, ut integra ipsa venditio, qualiter suprascriptum est, semper sit in potestate ipsius stefani
et heredum eius, et liceat illum et suos heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem
uius venditionis ipsi iaquintus et adelarius susceperunt ab ipso stefano statutum
pretium auri tarenos sexaginta quattuor in omni deliveratione, sicut inter eos convenit. Et per
convenientiam ipsi iaquintus et adelarius guadiam ipsi stefano dederunt et fideiussorem ei posuerunt
dumnellum filium quondam iaquinti. Et per ipsam guadiam ipsi iaquintus et adelarius
333
obligaverunt se et illorum heredes semper defendere ipsi stefano et illius heredibus integrum
illud quod ei, sicut suprascriptum est, vendiderunt, ab omnibus hominibus. Et tribuerunt ei
licentiam, ut quando ipse stefanus et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se
defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
Et si, sicut superius scriptum est, ipsi iaquintus et adelarius et illorum heredes ipsi stefano et
eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et eorum heredes componere ipsi stefano
et illius heredibus triginta auri solidos costantinos, et ut suprascriptum est, adimplere. quod
autem superius disturvatum est, legitur vallone. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
Torna all'inizio