Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.665 » Pag 221 - 221

4.665
221
221

221
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, Mense ianuarius, undecima indictione. Ydeoque ego rico filius quondam falconi
presbiteri clarefacio, quoniam michi est pertinente abere rebus a pars supradicti genitori
meo in locum campilianu salernitane finibus, et congruum michi est exinde benumdare
Ymelaye filie landolfi et uxori petri filii mauronti una pecia de terra bacua et cum arboribus,
quod abeo in iamdictum locum campilianu, quod tribus partibus coniuntum est at fine
ipsius petri, et est per hec mensuria. A pars occidentis passi duo: A pars meridierum
passi decem et hocto; A pars orientis inde passi alii decem et hocto et medium passum:
A pars septemtrionalis fine bia antica, inde passi sedecim. Totum mensuratum at iusto passum
homini. Ynterea, sicut michi congruum est, bona mea boluntate per hanc cartulam
benumdedi atque at semper habendum confirmo tibi iamdicta Ymelayte tota et inclita pecia
de terra, ut diximus, per supradicte finis et mensuriis, cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de via sua. Unde nullam michi, aut uxoribus meis,
aut quolibet hominibus, vel in quavis partibus restitit, aut dicimus remanere sortionem;
Set, sicut superius diximus, inclitum illut tibi confirmabimus, At securiter et firmiter
amodo et semper tu supradicta Ymelayte quam et tuis heredibus inclitum illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod tibi tuique heredibus placuerit,
apsque omni contrarietate vel requisitione mea, vel de meos et heredes, aut cuique hominibus.
Unde pro confirmandam et staviliscendam hanc mea vindictione, nunc a presentem
recepi a te iamdicta Ymelayte per apsolutione supradicti viri tui statutum pretium, y sunt
auri tari boni numerum quattuordecim in omnis deliberationem, sicut inter nos conbenit:
finitoque vero pretium ipsum aput nos ea quidem videlicet ratione, et per bona combenientia
guadia tibi iamdicte mulieri. dedi, et mediatorem tibi posui meipsum; et per ipsa
guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum.
et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, hactum salerno.
+ Ego achino
+ ego feri diaconus.
Torna all'inizio