|
57
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Sexto anno regnantibus
domno Michaele et domno Constante Porfirogenito quam et
58
domno Andronico sanctissimis imperatoribus nostris, mense setember
duodecima indictione. Ideoque ego Raimelfrit filius
Transi monachi de civitate Cannarum qualiter ante presentiam
Risi iudici et testibus subscriptis novilium constat me vendere atque
in presentem per fustem trado atque venundavo tivi Mele Christianus,
hec est lo pastino meo quod abeo in ipsa iscla, que est
non multum a longe Sancto Mercurio, pertinentem michi ipsa medietate
de ipso predicto pastino da super genitori meo et genitrice,
et ipsa alia medietate est pertinentem michi per carta mea vicariationis
quod exinde abeo, que abet fines predicto pastino quod
tivi qui supra Mele venundedi, qui sunt urdini in capite de ipso vallato
triginta tres a pars de ipsa via; de prima pars a media fenestra
est vinea Iohanni filii Benedicti; secunda pars est vallone
et sepe Petri et Maraldi filii Sinderisi monachi et revolvendum est
ripaneo et vinea Leoni filii Nandolfi et vinea Ursi filii Maioni;
tertia pars a media fenestra est vinea Gaidi filii Risi; quarta
vero pars foras sepe et vallone est via publica. infra iste namque
ut diximus sic tivi qui supra Mele venundedi iamdicto pastino meo
unam cum inferius et superiusque suis, cum trasita et exita sua et
cum omnia infro se abentem, unde nec michi qui supra Raimelfrit
neque ad eredes meos neque mogincap uxori mee neque ad nullus
quempiam hominem nichil exinde reserbavi portionem requirendum,
set sicut prelegitur tivi qui supra Mel vel ad tuos eredes
venundedi ea que prelegitur in supradicta ratione, semper ad abendum
vel ad possidendum et faciendum exinde ab odierna die omnia
que vestra fuerit voluntas. unde pro constaviliscendam hanc etenim
a mea venditione ad presens ego qui supra Raimelfrit recepi a
te qui supra Mel exinde pretium nuverum solidos aurei boni scifati
sedecim finitum vero exinde pretium, quatenus a presenti die tu
qui supra emtor vel tuos eredes ea que prelegitur abere et securo
nomine possidere valeatis. unde ad presens ego qui supra Raimelfrit
bona mea voluntate guadiam dedi tivi qui supra Mel
et mediatore tivi posui meipsum. ea ratione ut ego qui supra Raimelfrit
et meos eredes fiamus defensores tivi qui supra Mel vel
59
ad tuos eredes de ista mea venditione ut prelegitur da omnes homines
et de quarta uxori mee et da omne serbitio dominico,
et si qualiscumque homo surrexerit qui vobis tollere voluerit
quartam pro ipsa uxor meam ut potestatem abeas tu qui supra
Mel vel tuos eredes duo tantum de ipse vinee mee quod abeo in
loco Ragitano comprehendere et tenere ad vestram proprietatem
tamquam si emtam illam abuisset. quod si taliter omnia
vobis adimplere noluerimus seu si iamdicta mea venditione ut prelegitur
vobis tollere aut contrare voluerimus et causationem vel intentionem
vobis exinde mittere voluerimus per nos ipsis aut per
summissas personas seu per qualiscumque ordinem vel ingenium,
obligo me qui supra Raimelfrit et meos eredes tivi qui supra
Mel vel ad tuos eredes triginta solidos boni scifati et alii triginta
in dominico, et omnia ut prelegitur adimpleamus vobis perinvitis
per eandem guadiam et meipsum qui supra mediatore, qui vobis
licentiam tribuit pignerandi me et meos eredes sine adpellatione
per omnia causa mea pignerata legitima et inlegitima.
Et hanc cartam comparationis in supradicta ratione scripsi ego
Grifo notarius et interfui. S.
+ EGO QUI Supra RISO IUDEX.
+ Ego Ofolo. S.
+ Ego Balsamu. S.
| |