Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1348 » Pag 215 - 217

8.1348
215
217

215
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense aprili, prima indictione. Ante me petrum iudicem petrus atrianensis cognomento
granita filius quondam iohannis et blacta uxor eius filia quondam sergii coniuncti sunt cum
Iohanne notario genero eorum filio aldemarii. et ipsi petrus et blacta ostenderunt scripta ita
continente. Nos petrus atrianensis qui vocor granita filius quondam iohannis et blacta filia
quondam sergii vir et uxor divisimus res quas communes habemus cum tanda filia nostra, que
est uxor iohannis notarii filii aldemarii foris hanc civitatem in locis transboneia et pasciano et
per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum, et fecimus ex eis duas sortiones: prima
sors fecimus esse integras terras cum vineis et vacuo de predicto loco transboneia ubi proprie
tegora dicitur, quam ad laborandum retinet petrus qui dicitur storzonaru et iohannes qui vocatur
surrentinus cognatus eius, et adiunximus in ista sorte tota terra cum vinea de eodem
loco, ubi nucitum dicitur, et integram terram cum castaneto que coniuncta est cum predicta
vinea, ubi nucitum dicitur, et integram terram cum castaneto et vacuo de ipso loco, ubi nucitum
dicitur suptus et coniuncta cum suprascripta vinea de quanto ibidem et coniuncta nobis
et ipsi filie nostre pertinet, Et integras omnes res quas nobis et eidem filie nostre pertinet in
suprascripto loco pasciano et per fines et vocabula et pertinentias ipsius loci. de toto isto fecimus
esse prima sors cum vice de viis suis. Secunda sors fecimus esse integram terram cum vinea
et vacuo, ubi dicitur traberse, in quam camera fabricatam habemus de quanto ibidem et coniuncta
nobis et ipsi filie nostre pertinet. et adiunximus in istam sortem totam terram cum vinea
et vacuo que dicitur dalle plagare de quanto nobis et eidem filie nostre ibidem et coniuncta
pertinet. et totam terram cum vinea et vacuo de eodem loco. ubi fabale dicitur de quanto nobis
et predicte filie nostre ibidem et coniuncta habere pertinet. Et integram terram cum insiteto
et vacuo, ubi formosi dicitur, et totam terram cum silva de castaneis, que dicitur veterale de
quanto nobis et prefate filie nostre ibidem et coniuncta habere pertinet. et integram terram
cum castaneto et vacuo, ubi vitamineam dicitur. et totum et integrum quantum nobis et ipsi
filie nostre pertinuit et pertinet in terris et isclis que sunt prope et coniuncte cum fluvio boneia
et flubio veteri. .et quantum nobis et ipsi filie nostre pertinuit et pertinet in suprascriptis
fluviis. de toto isto fecimus esse secundam sortem cum vice de viis suis. Cum autem ipsa
scripta fuerunt ostensa, sicut inter eos convenit, prius ipse iohannes notarius pro parte ipsius
216
uxoris sue compreensit ipsam secundam sortem, qualiter superius facta est cum omnibus que
intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis. Ea ratione ut semper sit
in potestate ipsius tande et heredum eius. et liceat illam et eius heredes de eo facere quod
voluerint. Et ipsi petrus et blacta compreenserunt ipsam primam sortem, qualiter supra facta
est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis.
Ut semper sit in potestate ipsorum petri et blacte et heredum eorum et liceat illos et illorum
heredes de ea facere quod voluerint. Tantum ipsa tanda et eius heredes dent ipsi blacte
dum vixerit omni anno integram tertiam partem de omnibus frugiis quas ipsi tanda et
illius heredibus hebenerit de illud quod ipse iohannes vir eius, ut dictum est, pro illius
parte in sorte compreensit, intra suprascriptam sortem. et hoc convenit inter ipsos petrum, et
blactam, et iohannem notarium, ut si aliquando tempore omnes res de suprascripto loco transboneia
et per fines et vocabula ipsius loci quas ipsis petro et blacte obligate sunt vel ex eis
alienature fuerint a domus earum per qualemcumque rationem, tunc ipsi vir et uxor et eorum
heredes faciant scire ipsum iohannem notarium et eius heredes de eo, et si ipse iohannes et
eius heredes voluerint emere medietatem de illo quod ex ipsis rebus alienaturum fuerit, tunc
dent ipsis viro et uxori et eorum heredibus medietatem pretii quod iuste appretiatum fuerit;
et illi et eorum heredes illud quod alienaturum fuerit emant, et integra medietas ex eo per
firmam cartulam venditionis a puplico scriba scripta, in qua iudex subscribatur cum guadia
et ydoneo fideiussore et pena obligationis, sicut lex et consuetudo istius est civitatis ipsi iohanni,
et eius heredibus vendant, sicut omni tempore ipse iohannes et eius heredes illud securiter
habere valeant, defensatum semper ab omnibus hominibus per ipsos petrum et blactam et per
eorum heredes, et nullo tempore ipsi vir et uxor et illorum heredes dent solutionem quocumque
modo alienandi ipsas res quas ipsis petro et blacte ut dictum est obligati sunt, vel ex eis:
preter si ipse iohannes et eius heredes illud, ut dictum est emere noluerint. et per convenientia
ipsi petrus et blacta guadiam ipsi iohanni notario pro parte sua et ipsius uxori sue dederunt
et fideiussorem ei pro sua et illius parte posuerunt stephanum atrianensem qui cognominatur
pilusinu filium quondam sergii; et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper
defendere ipsi tande et eius heredibus integram ipsam sortem, quam ipse iohannes, ut suprascriptum
est, pro illius parte compreensit ab omnibus hominibus, et tribuerunt licentiam ut
quando illa et eius heredes voluerint potestatem habeant illam per se defendere, qualiter voluerint
cum omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. Et si, sicut superius
scriptum est, ipsi petrus et blacta et illorum heredes ipsis iohanni et tande et illorum heredibus
non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
217
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsis iohanni et
tande et illorum heredibus centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est
adimplere. Et ne noceat illud quod meum nomen in anc cartulam describendus sum, quia in
suprascriptis locis transboneia, ubi traberse dicitur, et pasciano michi res habere pertinet et de
albeo ipsorum fluminum michi pertinet. quod autem superius inter virgulas scriptum est, in
uno loco legitur: de eo, et in alio quod alienaturum fuerit. suprascripta fecit ipse iohannes per
absolutione suprascripti aldemarii genitoris sui. et ipsi vir et uxor suprascripta fecerunt secundum
legem et consuetudinem romanorum. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio