|
73
+ In nomine domini anno tricesimo quinto principatus domni nostri guaimari, et sexto
anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense september, septima
indictione. Memoratorium factum a nobis leo et amorum germani filii iohanni, eo
quod ante subscripti testes coniunsimus nos cum petrus clericus filius mundi, propter quod
ante os annos ab ipsum petrus clericus ad portionem ordine ad potestatem tultum abuimus
de rebus sua de locum iobi a super duobus ribora finibus salernitane per finis et
mensurie: de pede fine ipso ribus, sunt per ipso ribus passi quinquaginta quadtuor: a
74
septemtrione fine quod retinet disiiu filius maraldi, sicut terminatum est: de capite fine
bia commune, inde passi triginta quadtuor: a meridie fine medio ribus, sunt erga ipso
ribus rectum mensuratum passi centum. Alia pecia de terra ibique a super ipsa bia commune
per finis et mensurie: de subtus iusta ipsa bia passi quinquaginta: a meridie fine
ipsius petri, passi decem et octo: de capite similiter fine eius, inde passi quinquaginta:
a septemtrione fine de eredes mari, inde pedes decem et octo; tota suprascripta rebus
mensurata ad iusto passum omini inclitum illut, sicut diximus, in partione ad pastenandum
vinea, et cannietum, et salicetum, et pomis nobis tradidit: ad completi duodecim
anni aberemus totum illut surtum et operatum et clusum, et super ipsa bia faceremus in
altum pergola, et divideremus totum illut per medietate iusta ratione: illis tollerent eos
medietatem, et nos alia medietate, ad faciendum per partes omnia quod boluerimus, reditum
aut palmentum qui ibi fuerit, sive erit in ipsa nostra sortione, abeamus illut nobis;
et si ebenerit in ipsa sua sortione, potestate abeamus illut inde excutere et portare
illut, ubi boluerimus; et si ipsa nostra sortione de ipsa rebus datura aut vinditura abuerimus,
per nullis modis non aberemus potestatem illut dare, ut de nostra potestate exe
substractum, preter ipsius petri clerici, vel ad eius eredes, ad iusto baliente pretium, et
faceremus illis inde scire per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si pro ipsa
constituta noluerit illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta liceat nos illut
dare cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut daremus absque illorum
solutione, ut de nostra potestatem exe substractum, tunc sine pretium pervenirent ad
illorum potestatem, sicut continunt brebi de ipsa pastenatione, et aduc minime illut surtum
abemus, sicuti inde obligati sumus. Modo autem, sicut utraque partes complacuit,
pro servitium admisimus eidem petri clerico inclita ipsa pecia suprana a super ipsa bia,
ad faciendum ille et eius eredes omnia quod voluerit; et statim divisimus ipsa pecia subtana,
da ipsa bia in subtus usque ipso ribus, et fecimus inde due sortis per longitudo:
una sorte in pars meridie usque medio ipso ballone, et alia in pars septemtrionis coniuntum
ad ipsi termini de latitudo in omni loco ad equale mensuria, et per longitudo quantum
badunt ipse sortis da ipsa bia et usque medio ipso ribus; unde prius ipse petri clericus
compreensit ipsa sortione da pars meridie, et nobis tradidit ipsa alia sortione da
pars septemtrionis cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum vice de ipsa
bia, ad securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris eredibus illut abendum, dominandum,
possidendum et omnia inde faciendum quod voluerimus, tantum abeamus illut
tingnatum ipsius petri vel ad eius eredes, sicut supradictum est. De qua per vona combenientia
guadia nobis ipse petrus clericus dedit, et medietatorem nobis posuit guaiferius
75
filius mansoni; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta solidorum auri constantinianorum.
Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
| |