|
166
+ In nomine domini vicesimo quarto hanno principatus domni nostri guaimarii eius salerni,
et quarto anno eius capue, et tertio anno ducatus eius amalfi et sorrento, glorioso principe,
mense september, decima indictione. Ideoque ego mulier nomine mari filia quondam falconi,
et que primis fuit uxor quondam marino, qui fuit. filius iohannis bassi, et modo sum
uxor garofali de locum iorolanum clarefacio quoniam a pars ipsius... nucerino qui fuit priore
viro meus, michi pertinet abere quarta parte qua... michi pertinet abere et tradita michi
fuit per ipso nucerino viro meus in die nostre copulationis; et ideo ego nominata mulier
vona mea voluntate per anc cartam ante presentia petri iudici et alii... tota et inclita ipsa
quarta mea portione de cunta:... que fuit ipsius nucerino priori viro meus, monte, plano,
mobile et immobile, et de casis intus firmitatibus nucerie, totum et a funditus ipsa quarta
parte sicut ad potestate istius garofali posteriore viro meus, faciendum inde omnia, quomodo
et qualiter ei placuerit, sine omni mea et de meis heredibus, aut cuiquam hominibus a nostris
partibus contrarietate vel requisitione, unde per ipsa mea donatione et traditione, quod ei
dedit et tradidit ad potestate istius garofali viro meus per combenientia erga mea exsendum
167
combocabi petrus et bassum, qui sunt filii meique nucerino priore viro meus in me
geniti et creati abuit, et una cum ipsi predicti filii et mundoaldi mei et per absolutione
ipsius garofali viro meus, in cuius mundio ego iaceo, pro pars et vice istius garofali guadia
nos qui supra mater et filii dedimus iohanni filio quondam bernardi de locum turricli,
et mediatore ei posuimus petrus filius quondam sellicti de locum nucerie; et per ipsa
guadia per combenientia obligavimus nos mater et filii et meis heredibus antistandum e
defensandum istius garofali, et ad illius heredes, da omnis homines omnique partibus
iamdicto ordine; quod si omnia, ut superius dictum est, per iamdicto ordine illut tibi tuique
eredibus non defensaberimus, aut si nos vel nostris eredibus illut vel exinde tibi tuique
heredibus tollere aut contrare quesierimus, quomodocunque aut per qualecunque inbenta
ratione, per ipsa guadia obligavimus nos et nostris heredibus ad componendum ipsius
iohanni, cui nos guadia dedimus pro parte ipsius garofali vel ad illius heredes, seu cui
unc scriptum vice sua in manum paruerit, viginti auri solidi costantini, et taliter scribere
rogavimus te iohannes notarius in actum nucerie.
+ Ego qui supra petrus
+ Ego machenolfus.
| |