Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.466 » Pag 10 - 11

3.466
10
11

10
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius septima indictione. declaro
ego maraldus presbiter filius genci abere rebus in locum cohopercle et in pelleczanum et in ...
et per pertinentia de eodem locis et per aliis locis in montibus quam et in planis, qui sunt terris
cum arbustis vitatis, et castanieta, et quertieta, et silbis seum campis cultum adque incultum,
quem mihi fuit et est pertinentes abere per gradum successionis a pars predicti genitori et genetrice
mee, et congruum est mihi pro amore omnipotentis deo et salbationis anime mee, et pro
anima predicti genci genitori meo tota et inclita ipsa rebus medietatem offerire in ecclesia sancta
dei genitris virginis marie, quem supradictus domnus princeps et domna sichelgaita principissa
uxor eius a nobo fundamine construsserunt in curte sua de intus hanc salernitanam civitate
inter muro et muricino. et ideo, sicut supra diximus, medietate inclita ipsa rebus pro
11
amore omnipotentis dei et salvationis anime nostre in eadem ecclesia offeruimus, in quo dumnellus
presbiter abbas ... monimen indeque pertinentes, ad securiter et firmiter amodo et
semper pars ipsius hecclesie eiusque rectores illut abendum, dominandum, possidendum, omnia
inde faciendum que pars ipsius hecclesie voluerit, absque omni requisitione et contrarietate
mea qui supra maraldi presbiteri et de meos eredes aut cuiquam hominibus: reliqua ipsa alia
medietate de tota et inclita ipsa rebus ad meam et de meis eredibus reserbo potestatem, omnia
inde faciendum que nobis placuerit. unde ego supradictus maraldus presbiter obligo me et meos
eredes amodo et semper antistandum et defensandum in eadem hecclesia inclita supradicta
ipsa tradictione da illi hominibus et partibus qui pro nostra parte et datum aliquit inde causatio
exinde in eadem ecclesia emiserit aut preposuerunt. si autem, sicut dictum est, taliter illut in
eadem ecclesia non defensaverimus vel aliquit causatio exinde in eadem ecclesia emiserimus
aut preposuerimus, tunc questio et causatio nostra et de nostros eredes adversus pars ipsius ecclesie
sit inde tacita et vacua, et triginta auri solidos constantinos componere obligo me et meos
eredes ad pars ipsius ecclesie, et, sicut dictum est, illut in eadem ecclesia defensemus de alteri
hominibus. et quando ... pars ipsius ecclesie per se inde exe auctores et defensores, tunc vice
nostra, licentia et potestate abeant pars ipsius ecclesie eiusque rectores in omnibus exinde causare
et finem facere, et per se illut sivi defensare cum ipsa monimen indeque pertinentes, et cum
quale alia monimen et ratione exinde abuerit, quomodo aut qualiter pars ipsius ecclesie voluerit
et, ut in aliis modis non fiat ista cartula trasmutata, de uno tinore fecimus inde scribere due
cartule scripta per uno notario et roborate per uniter testes: ista quod demus ad pars ipsius ecclesie,
et alia tale quod nostre retinemus potestate. et taliter scribere rogavimus te iohannes notarius.
actum salerno.
+ ego petrus
+ ego maraldus
+ ego teudericus me subscripsi.
Torna all'inizio