312 
+ In nomine domini nostri ihesu christi. domino constantino divina 
gratia imperatore augusto. deo propitius quarto anno Imperii eius sanctissimus 
noster imperator. Mense december tertia decima indictione. Ego 
petrus presbyter filius iohanni qui sum commorator in civitate monte corbino. 
Clerefacio quia habeo rebus stabile et mobile intus civitate monte corbino 
et intra finibus eiusque mihi pertinet per cartula venditionis quod 
apud me firmitate reteneo. et in ipsa rebus mea quod habeo propinquo ipsa 
supradicta civitate monte corbino in parte orientali coniuncta in rebus beati 
andree apostoli. et in ipsa rebus habeo medietate de una ecclesia qui dedicata 
est in honore beati martini confessoris christi. cum medietate de ipsa 
curte de ipsa ecclesia et in ipsa curte habeo due case cluse et cooperte et 
ipsa alia rebus habeo propinquo eadem ecclesia et ipsa alia petia de terra 
que est propinquo rebus benedicti. et ipsa alia petia de terra quod habeo 
in ipse partibus ubi rivo mortuo dicitur et uno molino quod ibidem 
habeo cum aliis consortibus meis ut ipsi habeant tres sorti et ego duo. 
et ipse vinee quod habeo in ipse partibus ubi rivo merdaro dicitur. 
et una casa clusa et cooperta quod habeo intus civitatem monte corbino. 
et omnia quantumcumque habeo et in antea conquirere potuero 
diebus vite mee. congruum habeo offerire integra mea persona et cum 
iamdicta ecclesia et rebus simul cum ipse monimina in ecclesia beati petri 
apostoli quia cogitabi diem mortis et eterno iudicio. ne subito mihi mors 
adveniat. et absque locutionis linguae ex hac vita decedat. et absque mea 
dispositione ipsa rem meam possideat aliquid. et pro anima mea non exinde 
faciat. quapropter cogitabi de rebus mea concedere in vita mea ut non diiudicata 
313 
remaneat. Quia intellexi quod aistolfus rex in edicti pagine affixit. 
ut si quis langobardus per cartulam in sanitate aut egritutidine res sua ordinaverit. 
et dixerit ea habere per loca venerabilia. stabile debeat permanere. 
Idcirco convocabi domino faido iudice. et aliorum subscriptorum testium 
bona etenim mea voluntate. quam et per firmam stabilitatem ante eorum presentia 
congruum habeo offerire pro anima mea integra mea persona. et ipsa 
predicta aecclesia cum omnibus rebus substantiis meis simul cum ipse moninima. 
in aecclesia beati petri apostoli. que sita est in finibus apuliae infra pertinentia 
de civitas que dicitur civitate in casale que dicitur terre maieri ubi 
nunc deo auxiliante domino iohanne venerabilis abbas regimen tenere videtur. 
hoc est omnibus rebus substantiis meis. simul cum predicta aecclesia simul 
cum ipsis codicibus. idest due omelie. et uno liber comite. et uno antiphonario 
de nocte. et medietate de uno antiphonario de die. et uno ymnoario. et uno 
psalterio. et medietate de una campana cum casis. intrinsecus casis. casilis. 
curtis. et predicta aecclesia cum omnibus ordinibus suis. quod nunc habeo. 
quod in antea adiuvante domino parare ut conquirere potuero. sive in civitatibus 
et castellis. vel foras. per casalibus. atque per singulis locis. et ubicumque 
mihi fuerit pertinentia intus civitate monte corbino quam a foris 
vineis. vinealis. terris. campis. silbis. aquis. pratis. pasqueis. arboribus fructiferis. 
vel infructiferis. de peculia maiore vel minore. de servis. vel ancillis. 
de panni linei vel lanei. de ferro et rame. de auro et argento. cum 
omnia integra mea offertione velut prelegitur dedi et tradidi tibi domino 
iohannes venerabili abbati. et erga te astante atque recipiente domino landolfo 
advocatore tuo et posteros vestros. asque omni contrarietate mea vel 
de meis heredibus aut cuiuslibet homini contradidi dedi et tradidi ad habendum 
et possidendum. et omnia exinde faciendum qualiter tua voluntas est. et 
de tuis posterioribus. Et quibus hanc offertione mea cartula obligo me et 
meis heredibus. tibi domino iohanne venerabilis abbas et ad tuis successoribus 
que rectores sunt sancte huius aecclesiae. quod si nos vivente aut post 
obitum nostrum. sive per nos. seu de qualecumque de nostris heredibus. si 
illut removere vel retornare quesierimus. aut si nos ipsis. ex eadem mea 
offertione causaverimus vobiscum aut cum vestris posterioribus. per qualiscumque 
modis vel ingenio. volendum et . . . . . . . quod tollere vel minuare. 
seu de vestra subtraere potestate. et post hanc cartulam . . . . . . . ostensa 
314 
et relecta fuerit. si amplius adversus prefati monasterii et ad eius rectores 
centum quinquaginta solidi aurei boni componere obligo me et meos heredes 
tibi domino . . . . . . a pars predicte eiusdem aecclesiae et ad eius rectores eadem 
mea offertione velut prelegitur . . . . . . . . . . . . . . . . omnibus hominibus 
ab omnique partibus antistare et defendere. Et deinde . . . . . . . potestate in 
ipsa predicta sorte mea de ipsa iamdicta aecclesia beati martini confessoris 
christi . . . . . . . . . . . . . annexum est. monachi et presbyteri ibidem ordinare. 
et ordine aecclesiasticum facere quomodo . . . . . dominus adiuvaverit faciendi. 
oris vel officiis. et campana seu pulsum ibidem sonare quomodo vultis. 
et quomodo vulti. et in eius pertinentiis corpora hominum sepelire. absque 
mea requisitione et de meis heredibus. Et insuper in hoc ponimus ut si 
quis absit fuerit homo. qui hanc nostra offertione irrita facere voluerit. 
ut habeat participatione cum anania et saffira que pretium apostoli retinuerunt 
hictu fulminis percussi sunt et cum dathan et abiron quos vivos terra 
absorbuit. similiter et qui adiutores et auxiliatores vobis existunt. ad surgendum 
nostra offertione et quietum tenendum. habeat omnipotenti dei benedictione. 
quas omnibus iustis et electis a domino recipere meruerunt. 
Quod si defendere non potuerimus aut si vestre partis. aut de qualecumque 
rectores predicti monasterii. nostre . . . . . . pulsaveritis ut inde colludium 
fecissemus ad dei evangelia legibus nos ad rectores predicte aecclesiae 
satisfaciamus quod inde colludium non fecissemus. Postmodum autem demus 
ad partem predicte aecclesiae et ad eius rectores in eadem localitate dupla 
et meliorata mea offertione quod defendere non potuerimus. Una cum 
omnibus suis remeliorationibus. quod in qualibet pars apud rectores eiusdem 
monasterii remeliorata esse paruerit. qualis tunc fuerit quando illam 
defendere non potuerimus. ad partem predicte aecclesiae dare et restituere 
placidamus. Et si ita non adimpleverimus ad partem predicte aecclesiae pena 
supradicta componere obligamus. et hanc cartulam offertionis firmam et 
stabile permaneat. Quam te martinus. clericus et notarius. scribere rogavi 
actum in civitate monte corbino feliciter. 
+ ego qui supra faido iudex 
+ ego rainaldo signum cruci feci
  |