Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.827 » Pag 195 - 196

5.827
195
196

195
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri waimari filii domni
waimari gloriosi principis, mense iulius, tertiadecima indictione. ideoque ego muntoru
filius alechisi ante presentia comitis et alii testes vicariationis ordine tradidit
tibi aldemari presbiteri et abbati sortionem meam de una pecia de terra cum arbustum,
quod abeo in actum pandola finibus rotense, ubi oratusu dicitur, infra as finis et mensuriis:
de tribus partibus fine bie: da occidente fine ipsius aldemari: a meridie sunt passi
triginta duo: ab oriente passi quinquaginta sex: a septemtrionis sunt passi quinquaginta
quadtuor: alia parte sunt passi sexaginta unum; fuit mensuratum ad iusto passum cum
omnia infra se abentes omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua inclita nonam
partem de inclita suprascripta res tibi nominato aldemari abbati tradidimus, ad securiter
et firmiter amodo et semper tu tuique eredibus illut abendum, dominandum, poxidendum,
omnia inde faciendum quod bolueritis, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione;
et pro confirmandum vobis anc mea bicariatione per aliam cartulam, que aput
me firmatam retineo, recepit a te una pecia de terra cum arbustum in ipso locum ubi
campanole dicitur, in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit; et est illut quod mihi
dedit ipsum abbatem, longitudo ex omni loco ana passi triginta et sex, latitudo vero ana
passi septem; finitoque vero anc mea bicariatione per combenientia wadia ego muntori
dedit tibi nominato aldemari abbati, et mediatorem tibi posuit me ipsum; et per ipsa guadia
obligo me meosque eredes amodo et semper antistandum et defensandum inclita nonam
196
partem, quod est meam sortione de iamdicta rebus infra suprascripte finis et mensurie
tibi tuique heredibus da omnes omines omnique partibus. quando bolueritis, per vos siatis
exinde auctores et defensores, cum monimen et ratione que exinde abere potueritis, qualiter
vobis placuerit, ut si etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta triginta auri
solidorum Constantini.
quando nos auctores et defensores quesieritis abere, nos autem et
nostris eredibus omni tempore inclitum illut tibi nominato aldemari abbati, qui sis filius
andree, et ad tuos defensemus, et omnia adimpleamus et defensemus, vobis vestrisque eredibus
omnia, quantum et quomodo superius legitur, per iamdicta wadia et obligata pena.
et taliter scribere rogabimus te mirandus notarius. actum rota.
+ Ego qui supra guaiferi
+ Ego sikenolfus.
Torna all'inizio