|
142
+ In nomine domini anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense aprelis, sebtima indictione. Memoratorium factu a me disiio filio quondam
mansoni, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum tradidit ego disigi et
iohannes presbiter et petrus germani filii stefani de locum ballentino una pecia de terra
mea cum arbustis vitatis, quod abeo in ipso locum ballentino, ubi propio ad ortu derodi
dicitur, per ec finis et mensurie: a parte septemptrionis sunt passi triginta: a pars occidentis
fine nostra, sunt inde passi viginti sex et cubito unum; a meridie sunt passi quatraginta,
et da ipsi quattraginta passi quasi rebolbente in pars orientis passi viginti sex et medium:
et a pars orientis fine nostra, sunt inde passi viginti tres et medium, totum ad iusto
passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis
et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus et cum vice de bia sua
illut eorum ad tenendum et laborandum tradidit. Unde pro taliter per vona convenientia
guadia ipsi disiio et petrus et iohannes presbiter dederunt, et mediatorem mihi posuerunt
iohannes filius sergii de locum pau; et per ipsa guadia obligaverunt se suosque heredes
tali ordine, ut amodo et semper omni tempore ad sua et de suis eredibus sit potestate
eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant,
et totum ipso arbustum abto tempore illut laborarent et cultarent de super et de subter,
sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant non dispereant, et ubi meruerit, infra
ipso arbustum arbores et vites pastenare et propaginare, illis vel suis heredibus illut ibidem
pastenarent et cultarent, sicut meruerit: et per vindemie tempus faciant me vel meis
heredibus scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et illis vel suis heredibus abto tempore
illut vindemiemus, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum illut
inter nos dividamus per medium: ipso missum nostrum tollat eos medietatem, et illis vel
suis heredibus tollat reliqua medietatem, et adsingnemus illorum ibidem organeum vonum
da vinum, et illis organeum ipsum vonum conciemus, sicut meruerit, et reponant illut
ibidem in ipso locum ballentino ad domus illorum, et ibidem reponant ipsa nostra sortione
de ipso vinum, et faciant illis vel suis heredibus nobis vel ad nostris heredibus annualiter
ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne, et ipso missum
per tempus de vindemie, quando ibidem direxerimus ipso missum, illis notrire secundum
143
sua possivilitatem; et si caballum ibidem adduxerit ipso missum, similiter illut
nutrire et darent ei palmentatica, sicut meruerit, et que amodo et semper ibidem seminaberint,
deant inde nobis annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum;
et quale tempore amodo et in antea ipsa rebus lavorare et tenere illis non boluerint, inclita
ipsa rebus laborata, et cultata remittant ad nostra vel de nostris heredibus potestate,
faciendum inde omnia quod voluerimus. quod si taliter etc. Statuta multa viginti auri solidorum
constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui.
+ Ego landenolfus
+ Ego maraldus me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
| |