Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.819 » Pag 182 - 183

5.819
182
183

182
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri gloriosi principis
filii domni guaimari, mense magius, duodecima indictione. Ideoque nos radoaldus
filius quondam maraldi de correiano finibus salernitane, et mulier nomine roma, qui primis
fuit uxore supradicti maraldi et modo sum uxore iaquinti filii iannemari, declaro ego
radoaldus, quoniam mihi est pertinentem abere rebus in ipso locum correiano a pars ipsius
maraldi qui fuit genitorem meum, et abere terram cum casa intus anc salernitanam cibitate,
et mihi iamdicte mulieres in ipsa rebus et in ipsa terra cum casa pertinentem est abere
quartam partem a parte ipsius maraldi qui fuit priore viro meus; modo autem, sicut nobis
iamdicti mater et filius, sicut nobis congruum est nostre bone boluntatis, per anc cartulam
ante subscripti idoneis ominibus donabimus adque ad semper abendum confirmabimus
tibi leoni, qui sint thio et congnatum nostrum et filium bisantii, tota et inclita ipsa rebus
de iamdictum locum correiano, et ipsa terra cum casa, qualiter pertinentes fuit abere
a parte ipsius maraldi, qui fuit genitor et birum meumque mulieres. unde ego iamdicta
mulier erga me combocabit isto iaquinto secundo biro meus, ut inde mihi consentire; ille
autem, exaudita mea postulatione, mihi inconsentiens esset, et una simul pariter donabimus
adque ad semper abendum confirmabimus tibi leoni tota et inclita ipsa rebus et ipsa terra
cum casa, qui fuit ipsius maraldi genitorem et birum nostrum, ad securiter et firmiter amodo
et semper tu et tuos eredes supradicta nostra donatione abendi, possidendi, dominandi
omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni nostra et de nostris eredibus contrarietatem
vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam nobis anc nostra donatione,
nuc a presentis recepimus a te iamdicto leo iusta legem launegilt biginti quatuor
auri tari boni in omnis deliberatione, sicut inter nos combeni; de qua per bona combenientia
nos iamdicti mater et filius guadia tibi iamdicto leoni dedimus, tamen ego iamdicta
mulier per consensum et bolumtate de isto secundo biro meus, et una cum illum dedimus
et mediatorem tibi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia obligabimus nos et nostris
eredibus amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita
supradicta nostra donatione da illi ominibus et partibus, qui pro nostra parte et datum, aut
pro pars et datum ipsius genitorem et birum nostrum quodcumque causatione inde vobis
preposuerit: de alii bero hominibus et partibus per vos ipsis illum nobis defensetis, qualiter
183
bolueritis etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta quadraginta auri solidorum
Constantini.
et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno.
+ Ego ursu me subscripsi
+ Ego iaquintus.
Torna all'inizio