191 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro constantino a deo conserbato monarchico magno imperatore 
anno sexagesimo quarto: die sexta decima mensis aprelis. Indictione decima 
neapoli: Certum est nos gustabile et landemri germanis filiis quondam gautii 
qui fuimus de intus laneo et amodo avitare videmus in loco qui vocatur maranum: 
pro vice nostra et pro vice gilio germano nostro: A presenti die promittimus 
tibi domine iohannes presbytero filio quondam . . . . . . . . . . custus vero 
ecclesie sancti seberi christi confessori situm in vico qui vocatur radio solis 
qui at gurgite dicitur regione summa platea. tu autem cum volumtate domini 
gregorii venerabilis igumeni monasterii sanctorum theodori et sebastiani 
qui appellatur casapicta situm in biridiario. et de cuncta eius congregatione 
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii propter integras 
tres petias de terras pertinente memorata ecclesia: iuris memorati monasterii: 
duas ex eas positas at sinianum: et alia posita at anianum utraque 
cum arvoribus et introitas suas omnibusque eis pertinentibus: coherente ab 
una ex ipse petie de terra de memorato loco sinianum de uno latere terra 
domini anastasii de seniorisssa: seu et terra domini stephani de calcara: 
de alio latere terra domini iohannis crispani: de uno capite via pubblica: 
ex alio capite: terra domini iohannis pisani: et ad ipsa alia petia de terra 
ibi ipsum at sinianum: coherente sibi da tertia parte terra memorati iohannis 
crispani. da quarta parte est via pubblica. et at memorata petia de terra 
de iamdicto loco. anianum Iterum coheret sibi de uno latere terra domini 
petri sarangnuli: de alio latere via pubblica: de uno capite terra memorati 
domini iohannis crispani: ex alio capite terra heredum quondam domini 
stephani modiosolidos: quas nobis nostrisque: heredibus dedistis in colligio 
at lavorandum et at pastenandum: In eo enim tenore quatenus debeamus 
nos et heredes nostris eos omni annuo apto tempore subtus et super vene 
diligenter lavorare et excolere seu at meliore cultum perducere debeamus 
in omnibus vene ut expedit: caucumminas et vites omni annuo ibidem ponendi 
192 
et plantandi quatenus ibi sufficerint et ut iustum fuerit: et de nostra 
semente eos seminandi omnia et in omnibus queque ibidem per annuo 
necessum fuerit et indiguerimus nos et heredes nostris illut facere et peragere 
debeamus at omni nostro expendio: et quotcumque omni annuo nobis 
nostrisque heredibus ibidem deus dederit: in quolibet seminatum in nostra 
nostrisque heredibus sint potestatem faciendi que voluerimus. unde nullam 
parte tu aut posteris tuis nobis nostrisque heredibus exinde queratis: vinum 
vero quantum omni annuo ibidem deus dederit mundum et saccapanna per 
sexuncias inter nobis illut dibidere debeamus. tu et posteris tuis et memorata 
ecclesia exinde tollere debeatis medietate: et nos et heredes nostris alia 
medietate set nos et heredes nostris illut vindemiare debeamus at nostrum 
expendium: vinum vero at vibendum et lardum at condendum ad ipsius operariis 
qui illut vindemiaberis de comuni exinde exire debeas: portione vero 
vestra qui vos posterisque vestris ex ipsum vinum mundum et saccapanna 
tetigerint ut super legitur vos et posteris vestris exinde illut trahere faciatis 
set nos vobis illut conserbare debeamus in organeis nostris usque in dies 
tres. et quandoque per tempore vos vel posteris vestris ibidem at recolligendum 
veneritis aut direxeritis per ibsa vindemia duas personas vestras 
et caballum nos et heredes nostris nutrire debeamus ut iustum fuerit: set 
pro ipsum caballum vobis dare debeamus ommi annuo per ipsa vindemia 
ordeum modium unum asque omni amaricatione: et nullatenus presumet 
tu aut posteris tuis vel memorata ecclesia nec abeatis licentiam nobis nostrisque 
heredibus illas tollere per nullum modum vene et diligenter nos 
et heredes nostris eas lavorantes et omnia memorata adimplentes ut super 
legitur. et quandoque nos aut heredes nostris tibi tuisque posteris et in 
memorata ecclesia illas abrenuntiare voluerimus: cum omnes eius melioratione 
licentiam abeamus si tunc illut vene fuerit arbustatum et vitatum 
ut iustum fuerit: Quia ita nobis stetit: si autem et in aliquit offensi fuerimus 
per quobis modum aut summissis personis tunc componimus vobis 
posterisque vestris et in memorata ecclesia auri solidos tredecim bythiantheos 
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus stephani 
scriniarii discipulo domini leonis curialis scribere rogatus per indictione memorata 
decima + hoc signum + manus memorati germanis quod ego qui 
memoratos pro eis subscripsi + 
193 
+ Ego gregorius filius domini cesarii testi subscripsi + 
+ Ego petrus curialis testis subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ Ego stephanus dudum scriptor nunc vero curialis qui memoratos 
post subscriptione testium complebi et absolvi per ista in qua sumus decima 
indictione +
  |