296 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro migaelio magno Imperatore anno octavo die quarta mensis magii indictione 
decima neapoli: Certum est nos maria filia quondam stephani caruliti 
relicta quondam sergii cotricati cui super nomen cupocca et angelum 
filium quondam petri cotricati oc est cognati avitatoribus autem in 
loco qui vocatur giniolum ipsi cotricati A presenti die promtissima voluntate 
venumdedimus et tradidimus vobis domino stephano venerabili abbati 
monasterii sanctorum seberini et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt corpora. 
et per vos in memorato vestro monasterio idest integra portiones nostras 
quantum et quomodo nobis pertinet vel pertinere debet per qualiscumque 
modum ex integrum casalem memorati vestri monasterii qui vocatur 
ad illi buccatorti positum vero super sanctum petrum at calistum qui 
est foris resina una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis et cum cerquetis 
et castanietis et cum scapulis et egripas seu rioras et cum portiones 
nostras de resinas et de rebus et cum introitum suum omnibusque eis pertinentibus 
unde nihil nobis exinde aliquot remansit aut reserbavimus nec 
in aliena personas comisimus aut iam comictimus potestatem set a nunc et 
deinceps a nobis vobis sit venumdatum et traditum in vestra posterisque 
vestris et de memorato vestro monasterio sit potestatem ad abendum datum 
et traditum in vestra posterisque vestris et de memorato vestro monasterio 
sit potestatem queque exinde facere volueritis ad abendum et possidendum 
illut in sempiternum et neque a nobis neque a nostris heredibus nullo tempore 
numquam vos aut posteris vestris vel memorato vestro monasterio 
quod apsit abeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia 
per nullum modum nec per summissas personas a nuc et imperpetuis temporibus: 
Insuper omni tempore nos et heredes nostris av omnis omines 
297 
omnique personas in omnibus vobis vestrisque posteris et at memorato vestro 
monasterio illut antestare et defensare debeamus pro eo quod impresentis 
accepimus a vobis exinde idest auri tari quattuor que nos presens 
presentis dedimus per manum memorati sergii capocca viro et germano 
nostro in omnem decisione seu deliberatione: Quia ita nobis complacuit 
si autem nos aut heredes nostris quobis tempore contra anc chartulam ut 
super legitur venire presumpserimus et in aliquit offensi fuerimus per quobis 
modum aut summissas personas tunc componimus vobis vestrisque posteris 
auri solidos duos bythianteos et ec chartula venditionis ut super legitur sit 
firma scripta per manum stephani curialis per memorata. indictione + oc 
signum + manus memorata maria signum + manus memorati angeli ego 
qui memoratos pro ei subscripsi et memorati tari traditos bidi + 
+ ego marinus filius domini iohannis testi subscripsi et suprascripti 
tari traditos bidi +  
+ Ego iohannes Curialis: testis subscripsi et memorati tari traditos 
bidi + 
+ ego saductus filius domini stefani testi subscripsi et suprascripti tari 
traditos bidi + 
+ Ego stephanus Curialis Complevi et apsolvi per memorata 
indictione +
  |