Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.33 » Pag 125 - 129

1.33
125
129

125
+ In nomine Domini. Anno quadragesimo tertio principatus domni Landolfi
magni principis et nonodecimo anno principatus domni Paldolfi excellentissimi
principis filii eius, mense aprelis, tertiadecima indictione. Memoratorium
factum a me Paulus clerico filio Petri, custodes ecclesie Sanctorum Apostolorum
Philippi et Iacobi, qui edificatam est intus nobam Beneventi civitatem
erga trasenda puplica, que dicitur de Caldarari et que vadit ad porta de Hiscardi,
atque propinquo monasterio Sanctorum Lupi et Zosimi, mecum abentem
126
Iaquintus notarium advocatorem predicte ecclesie, ordine convenientie
iuxta legem dedimus et tradidimus Magelgardi et Flodenolfi germanis
filii Iohanni in parte ad pastinandum uno campo, qui nunc dicitur ad ipse
caselle, quod predicta nostra ecclesia pertinentem abet foras hanc Beneventi
civitatem non longe flubio Seretella atque propinquo ecclesia Sancti Ianuarii
per hec finis: de una parte fine via; de tribus partibus fine rebus predicte ecclesie
pertinentes et coniungit se in predicta via prioras fines. Ea ratione dedimus
et tradidimus nos eorum totam et integra ipsa terra infra predictas finis, in
partem ad pastinandum ut hoc anno debunt ibidem pastinare due torne de vinea
de vindinio bono, coniunctum cum ipse due torne quod nos nos eorum
pastinate dedimus et tradidimus ut insimul cum ipse compleant quattuor torne
iuxte adaratum cum tornatorie sue iuste et inter torna et torna una tornatoria,
abentem enim per unamquamque torna ana viginti et quinque ordines de
viti sicut vinea meruerint. Et amodo et usque ad septem annos completos debeant
ipsis germani Magelgardus et Flodenolfus predicta pastina bona cultare
et laborare iuxto ordine dempore suo, sicut pastina meruerint. Et quantum
vinum inde fecerimus usque in ipsi septem annos completos totum illut funditus
sint in eorum proprietate, faciendum inde omnia quod voluerint sine
contradictione nostra et de nostri successoribus pars predicte ecclesie requisitionem.
Tantum si ibidem seminaverimus, aut si ortum ibidem fecerimus,
det nobis vel ad meis successoribus seu ad missi nostri integrum terraticum secundum
consuetudinem loci illius, et faciant nos scire ut dirigamus illuc foras
missi nostri ad recipiendum ipsum terraticum. Et si vineam ipsa in ipsi septem
annos comppletos ad capud perducta fuerint, dividamus illam inter nos
per medium, nos et nostris successoribus tollamus inde medietatem et ipsis germani
integram medietatem; et si in ipsis septem annos vineam ipsa ad capud
perducta non fuerint, debeant illam laborare atque cultare in antea
tribus annos ut compleant decem annos, compitati ipsi anni sicuti anno ad anno pastinatum
fuerint sic illut nobis adsignare debeant ad capud perductum, et ispi tribus
annos debeant tota ipsa vinea laborare atque cultare bona iuxto ordine
tempore suo, et de ipso vino, quod inde eis Dominus dederint, abeant exinde
sibi tribus portiones, quartam vero partem de ipso vino det ad proprietatem
nostra ad partem predicte nostre ecclesie vel ad missi nostri. Et ad ipsi decem
annos completi debeant ipsis germani Magelgardus et Flodenolfus et eorum
heredibus michi meisque successoribis seu ad partem predicte nostre ecclesie
adsignare ipse quattuor torne ex eadem vinea bona laborata atque cultata
et ad capud perductam; tantum si minus abuerint per unaquamque torna ana
viginti et quinque viti in nullam occasionem inde eis residere debeamus, et
sic illam dividamus inter nos per medium ego vel mei successoribus pars predicte
nostre ecclesie tollamus inde integram medietatem et ipsis germanis Magelgardus
128
et Flodenolfus et eorum heredibus tollant inde integram reliquam
medietatem; et si salicetum aut viridiario ibidem infra predictas finis fecerint
sic illut similiter dividere debeamus inter nos, nos medietatem et ipsis medietatem,
tantum ipsa medietatem ex eadem vinea quod nos et pars predicte nostre
ecclesie in sortem dare debet ipsorum germanis dare debeamus illam eorum
da tribus partibus cum proprie tornatorie sue et iuxte et da quarta parte
cum media tornatoria sua et adiungere debeamus eorum cum ipsa sorte eorum
viginti pedes de terra in omni facie mensuratum ad pedem iustum, mensuratum
pro palmentum et reditum faciendum et ipsa medietatem sorte ipsorum de ipsa
vinea et de ipsa medietate de ipso viridiario et medietatem de ipso salicetum et
de ipsi viginti pedes de ipsa terra, sicut dictum est; debeam ego vel mei successoribus
pars predicte ecclesie debeamus nos plicare ante notarium et indoneos
testes et traderent illut eorum et emittere atque firmaret exinde eorum talem
scriptum convenientie secundum legem et consuetudine terre istius, factum cum
triginta solidis pena obligata. Quatenus a tunc et semper ipsis et illorum heredibus
securiter illut abeant et possideant cum inferius et superius et cum via
et andito suo et cum omnibus suis pertinentiis ad faciendum inde omnia, quod
voluerint, sine contradictione nostra et de nostris successoribus pars predicte
ecclesie defensione da omnibus hominibus ab omnique partibus. Et hoc statuerunt
nobis eodem Magelgardus et Flodenolfus in eodem scriptum ut ipsa
nostra traditione non abeant potestate illam cuicumque alteri nec vendere nec
dare nec donare neque per quolivet titulum illut alienare; sed si congruum
abuerint illut dare, debeant illut dare nobis vel mei successoribus pars iamdicte
ecclesie cum iuxto inde a nos recipiente pretium, sicut per bonis et doctis
hominibus appretiatum fuerit, faciant nos inde scire ad emendum illut infra
dies triginta vice tertia, spatium infra constitutum et constitutum diebus decem.
Nam si pars iamdicte ecclesie illut emere noluerint aut non potuerint,
postmodum autem licead eis illut dare cui voluerint sine nostra et de nostris
successoribus pars predicte nostre ecclesie aliqua contradictione, et amodo et
usque ad decem annos completos potestates abeant ipsis de rebus eiusdem
nostre ecclesie tantos palos cappilare et tollere quanti eorum sufficiant ad palandum
et ad claudendum predicta pastina, et ubicumque aqua abuerint in
ipsa rebus predicte ecclesie potestates abeant ibidem ire et redire cum pedibus
et cum animalia et de ipsa aqua aurire et tollere et portare quanta eis sufficiant.
Et amodo et usque in eodem constitutum non debeamus eorum nec tollere
nec contrare ipsa nostra traditione, sed defendamus illut eorum cum via et
andito suo. Unde in eadem ratione adimplendum ordine convenientie iuxta legem
bona sua boluntate guadiam nobis dederunt eodem Magelgardus et Flodenolfus
et mediatores nobis posuerunt Desiio, filium Pauli presbiteri, et se ipsis
ad quale me tenere boluere hoc tinore ut si omnia, qualiter superius legitur,
ipsis et eorum heredibus michi meisque successoribus pars predicte nostre ecclesie
129
non adimpleverint, aut si hoc retornare vel removere quesierint, viginti
solidos constantinatos ipsis et eorum heredibus michi vel ad meis successoribus
pars iamdicte nostre ecclesie ordine convenientie iuxta legem penam componere
obligaverunt vel illius homini qui hoc brebe eorum in causationem
ostenderi per iamdictam guadiam et predictos mediatores. Et hoc declaramus
quia in supradicta ratione adiungimus eorum quinque pedes de terra coniunctum
cum supradicta terra mensuratum. Et hoc statuit nobis eodem Maielgardus
et Flodenolfus ut amodo et usque in eodem constitutum si abeant curam
bonam de ipso aspro et salvum illum faciant ad proprietatem nostram per eadem
guadiam et predictos mediatores et obligata pena. Ego Iaquintus notarius
interfui.
+ Ego Gautius.
+ Ego Areghisi clericus.
Torna all'inizio