|
56
+ In nomine Domini. Duodecimo anno domni Paldolfi gloriosus princeps
et sexto anno principatus domni Landolfi filii eius, mense februarius, sexta indictione.
Ideoque ego Petrus, filius quoddam Garami, qualiter ante nobiliorum
subscriptorum testium, sicut michi congruum est, vona etenim mea volumtatem
et per eadem cartula vindeo adque de presentem venumdedi tibi Falconi,
filio Sillicti, medietatem de ipsa casa mea solarata, quod abeo intus cibitatem
Abellini sicut videtur esse infra ec finis et mensurie: de uno capite fine
platea maiores, qui descendit ad ipso muro uius cibitatis, sunt pedes quattuor;
de alio latere fine ipsa casa tua Falconi, sunt pedes sidecim uncie quattuor;
de subtano capite fine casa Iacobi, sicut media trasenda decernit, sunt
pedes quattuor; de alia parte fine ipsa casa mea Petri, quod michi reserbabit,
58
sunt pedes sidecim uncie quattuor; et talis est ipse pedes, quantum
ista cartula in capite abet latitudo. Infra omnes supradictas finis; et mensurie
totum et integrum ipsa casa tibi vendidit una cum inferius et superiusque,
cum solo et sedime suo, quomodo clausa et cohoperta est, et cum siriciriis et
guttis da ipsa trasenda et da ipsa platea da foras ipse mensurie cecidentes,
et cum trasita et exita sua da parte de ipsa platea, et cum omnibusque suis pertinentiis
ad semper ab en dum et possidendum tu quam et tuis heredibus et faciendum
exinde omnia quomodo et qualiter volueritis sine contradictionem mea
vel de meis heredibus aut cuiuscumque requisitionem; et pro ac mea vinditionem
confirmandum adque constabiliscendum continuo recepit a te iuxta legem
una bacca et quattuor tareni de auro, que inter nobis convenit; finita est ipsa
mea vinditio. De qua re promitto ego qui supra Petrus et obligo me et filii mei
et meos heredes tibi Falconi et at tuos heredes, quod si aliquando tempore eadem
mea vinditionem retornare aut remobere quesierimus, aut si illos vobis
da omnes homines non defensaberimus, et da parte de ipsa uxore mea et qui pro
parte eius inde causaberit, ideo ante omnia questio et causatio nostra bacua
et tacita sint et decem solidi constantinati per eadem cartula nos vobis conponere
obligamus, et adversus vos exinde per invitis semper taciti et contemtis
maneamus, et defendimus ego Petrus et filii mei et meos heredes tibi Falconi
tuoque heredibus ipsa casa infra supradictas finis et mensurie ab omnibus hominibus
ab omnibusque partibus et da parte de ipsa uxore mea et qui pro parte
eius inde causaberit secundum legem per supradicta obligata penam; taliter
statuimus in ista mea vinditio, quod si aliquando tempore ipsa casa ad dibisionem
ebenerit cum ipsa casa, quod tu tenet et Basso germano tuo et illos quod
tibi vendidit, in sorte ebenerit et ubi inde nobis sorte tulerimus damus tibi
tuoque heredibus ego et filii mei et meo heredibus de ipsa portione mea coniuntum
cum ipsa sorte tua alio tantum et talem, quantum isto est quod tibi vendidit
et si illos vobis non adinpleberimus obligamus nos subiacere in supradicta
obligata penam. Nam vero si ipsa casa ut diximus ad dibisionem ebenerit damus
ipsa casa per ipse mensurie coniuntum cum ipsa casa tua nominati Falconi
et Bassi germano tuo per mensurie, quantum superius legitur de ipsa sortione
mea. Quod te Iaquintus subdiaconum et notarium scribere rogabit in
Abellino, mense et indictione. Feliciter.
+ Ego Lodoicus.
+ Ego Guaiferi.
| |