|
291
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulfi glorioso
princeps, mense iulius octaba indictione. Ante me Petrus
iudex Tudinus filius quondam Landoni castaldei coniunctus
est cum Ademarius filius quondam Ademari et cum mulier
nomine Iaquinta relicta quondam Petri et cum Mari filio
quondam Mari probter una pecia de terra cum arbusto bitatum
292
que est in finibus Nucerie ubi Mortola dicitur, quod
preterito tempore predictus Lando castaldeus at lavorandum
datum abuit ipsius Ademari et Iaquinta et Miranda filia
sua, que modo est uxore suprascripti Mari, unde plurime
causationibus illis inter se abuerunt. modo autem in mea presentia
ostenderunt de ipsa rebus una cartula que continet:
Duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri
Gisulfi glorioso princeps, mense aprelis sexta indictione.
Ademarius filius quondam Ademari et
mulier nomine Iaquinta, que fuit uxore quondam Petri,
et Miranda filia suprascripti Petri per combenientiam
tradiderat illorum predicto Lando castaldeo filio
quondam Amori una pecia de terra sua cum arbusto
bitatum quod abet in finibus Nucerie ubi Mortola dicitur,
que est per ec finis et mensuras iusto passu
ominis mensuratas: a parte sebtemtrionis fine bia
passus nonaginta nobem; a parte orientis fine alia
bia passus quadraginta octo; a parte meridiei que
modo est fine rebus Mirandi notarii filii Doferi passus
triginta unum; revolbi in partibus meridiei
per fine ipsius Mirandi notarii, inde passus sexaginta
quadtuor, revolbi in partibus occidentis per fine bia
pubplica passus quadraginta duo, et revolbit per ipsa
nominata bia passus in partibus meridiei biginti sex,
revolbit in partibus occidentis passus quinquaginta, et
revolbit in partibus sebtemtrionis passus biginti octo,
et revolbit in partibus orientis passus sex, et revolbit
in partibus sebtemtrionis passus quinquaginta duo,
revolbi in partibus occidentis passus decem et octo,
et revolbit in partibus sebtemtrionis usque in ipsa
bia priora fine passus sebtuaginta. predicta pecia de
terra per iamdictas finis et mensuras ipsi Lando ipsius
Ademari et Iaquinta et Miranda integram illam tradiderat
at lavorandum, ut semper per bindemie daret ipsi
Landoni et eredum illius de ipso binum quod inde
293
exierit inclitam medietatem, et de omnes alia frugia
quod inde exierit daret inde ei ad area inclitam tertiam
partem. et aliut continebat in ipsa cartula scripta per
Mirandus notarius et roborata per Petrus protonotarius
et Doferius.
Et cum fuit lecta ipsa cartula, ipsi Tudinus querebat
ipsa frugia inde tollere sicut ipsa cartula continet; ipsi Ademari
et Iaquinta et Mari dixerunt ut ipsa frugia per dixpositum
ipsius Landoni ipsa Iaquinta inclitum illut abere, faciendum
quod voluerit. ego qui super iudex interrogabi ipsa Iaquinta
si illam inde aberet cartulam aut testimonia indicaret
inde nobis, et illa dixit una cum predicto Mari mundoaldo
suo ut cartulam quam illam inde abuit perditam illam abere
et non poteret illam abere ut ostendere poteret. et sicut inter
illis combenit et per partes complacuit, ipse Tudinus parabit
sancta Dei eubangelia et ipsa Iaquinta et predictus Mari ibi
iuraberunt et dixerunt ut ipsa frugia diebus bite ipsius Iaquinte
ipse Lando ei reliquisset et ipsa cartula quam illam inde
abuit perditam illam dicebam aberet; et probter quod ipsa rebus
minime illis lavoratam abet sicut ipsa cartula continet,
que super declarata est, volunttarie illorum per combenientiam
ipsi Ademari et Iaquinta et Mari pro parte de ipsa
nominata Miranda ipsa rebus cum ipsa cartula remiserunt
ipsius Tudini faciendum ille et suos eredes quicquit voluerit.
et per combenientiam ipsi Ademari et Iaquinta presentem
ipse Mari genero et mundoaldo suo, qui et ipse Mari pro
parte de ipsa nominata uxore sua guadiam ipsius Tudino
dederunt et fidemiuxorem ei posuerunt se ipsis suprascripti
Ademari et Mari et per ipsam guadiam obligaberunt se et
illorum eredibus ut, si dainceps in antea de tota suprascripta
rebus cum ipsi Tudinus et cum illius eredes et cui ec cartula
in manum paruerit causares aut contradicere aliquit eorum
de suprascriptis omnibus presumserint sibe per testes aut per
scriptionem vel per qualibet modum, per ipsam guadiam
obligaberunt se ipsi Ademarius et Iaquinta et Mari et eredum
294
illorum componere ipsius Tudino et eredum illius et cui ec
cartula in manum paruerit centum auri solidos constantinatos
et semper taciti et bacui illis et eredum illorum inde
manere, et tacere faciant omnibus ominibus et partibus qui
pro illarum partibus et de illorum eredibus qui ipsius Tudinus
et illius eredes inde emiserint aut preposuerint quodcumque
causationes per iamdicta guadia et pena obligata. Et taliter
anc cartulam te Petrus protonotarius scribere precepi qui
interfuistis. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |